Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1805 30. Abiit F. Simon Ivankovich ad suam Provinciam in Dalmatia, partim, quia in lingva latina non erat fundatus; partim, quia Mores ipsum haud commenda­tum reddiderunt. Februarius 3. P. Damianus Koch servavit primitias. Manuductor fuit MVP. Jos[ephus] Calas[anctius] Brosch Lector Thlgiae. Reliqui adsistentes fuerunt ex Nostro Studio Thlglco. Hungaricam Concionem dixit V. P. Jacobus Szül Professor Gram­maticalium; Germanicam MV. P. Jos[ephus] Brosch. Illyricam MV. P. Vicarius. Ex­pensas in 80 finis subministravit quaedam Domina, quae voluit nomen suum oc­cultum manere. Alii quoque boni Amici particulariter concurrerunt. 28. Venit ad nos AR. P. Vicarius Proalis pro visita paterna, et nonnullis factis circa disciplinam religiosam, et Studia dispositionibus quarta post die Vukovari­­num discessit. Martius 2. Lectae sunt Circulares, quibus AR. P. Vicarius Provincialis Canonicam Visi­tationem insinuat. Vide Protocollum Circularium pagfinam] 387. Adpensum est argenteum Anathema in Capella quod dedit Sptblis Dna Anna de Kovács. 30. Examen semestre habuit ex Lingva Hebraea, Hermenevtica, et ipsa SS. li­brorum V. T. interpretatione R. P. Aloysius Baumgärtl Lector Thlgiae in refecto­rio hora 8 mat[utina] usqu[e] 10. Aprilis 1. Examen semestre habuit ex Historia Ecclesiastica MV. P. Joseph Cala­­sanctfius] Brosh. 3. Inchoata sunt sacra Exercitia manuducente R. P. Jacobo Berg Studii Thlgici Praefecto. 13. Adpensa est lampas argentea maior ad Maiorem Aram lottorum Maius I. Pro Fratre Laico indutus est iuvenis Traugott Emestus Hiller ex Possessio­ne Ellgoth penes op[p]idum Gleinitz in Silesia Porussia per R. P. Aloysium Baum­gärtl Thlgiae Lectorem, cui impositum est Nomen Jacobi Apostoli 10. Venit pro Visita Canonica AR. P. Vicarius Proalis. 16. Eamdem clausit, et abiit Bacsinum. Eadem................czas comitante ipsum..............Bacsinum432 18. Missus est F. Leonardus Petrovich Mohacsinum, comitante ipsum R. P. Aloysio Baumgärtl Lectore Thlgiae. Junius II. Pro Fratre Laico indutus est iuvenis Josephi Enty Austriacus Viennae natus per R. P. Aloysium, cui impositum est nomen Bamabae Apostoli. 6. F. Xaverius Baumann post Sacrum Conventuale emisit Sollemnem Profes­sionem Religiosam in manibus R. P. Aloysii Lectoris. 432 Dreieinhalb Zeilen sind durchgestrichen. Der Text ist unleserlich. 221

Next

/
Thumbnails
Contents