Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1803 - 1804 17. Marmorizatores terminarunt Aram S. Josephi erga 450 fl quae Summa a variis Benefactoribus provenit; victum et hospitium habuerunt a Conventu, qui articuli per tres menses facile ad 150 fl ascendunt. Item purgarunt et poliverunt Aram S. Francisci Seraph[ici] ad quod ex contractu tenebantur. Item, erga 10 flnos totam Ecclesiam a pulveribus mundarunt. 20. D. Fidelis Kerzl ex Szent István pro Ara S. Josephi Lampadem ex argento ...........Lotorum donavit. 30. Ulmus D. Supremus Comes Comitatus Béreghiensis et Dominii Bajensis Arendator cum 18 hospitibus per ipsum invitatis apud nos pransus est, expensas eodem altefato Dno praestante ; pisces vero subministrante Spbli Dno Alex[andro] Pocskay silvarum Aeppalium Praefecto.424 Idem Ulmus Dnus Supremus Comes Sigismundus de Horvath ante abitum suum Budam pro nostro Thlgco studio 25 flnos pro Bacchi feriis resolvit. Annus 1804. Januarius 7. Magna aqua coepit. 12. Veprovaczini periculosa infirmitas coepit, de qua dubium fuit, an non pestifera lues foret. Praecautio facta prudenter, ac si periculum pestis adesset, quae quamvis Deo propitio non fuit, per hanc tamen sollicitam curam illa periculosa infirmitas impedita est, ne ultro serperet. Februarius 13. Obiit Budae ARP. Josephus Jakosics actualis Minister Proalis, cuius Biographiam vide in fine Protocolli.425 426 16. ARP Joh[annesj Chrysostomus Spath Decanus Proae evocavit praeter actuales Consultores alios Exconsultores et Guardianos, nostrum Guardianum, Bacsiensem, Vukovariensem, et Budensem, qui Guardiani omnes iam Consultores fuerunt ad eligendum Vicarium Proalem. Martius 7. Pro Vicario Proali Földvarini denominatus est ARP Marianus Lanossevich Lector Thlgiae, Consultor Emeritus et actualis Guardianus Bacsiensis. 11. Rmus Dnus Vicarius Glis et Praepositus Maior insinuavit Ordines conferendos in Sabbato Sitientes?26 13. Idem Rmus D. per expressum nuntiavit nec eo die, nec in Paschate ob infirmitatem ArchipraesulisOrdines conferendos: adeoque iuxta ius Can[onicum] 424 Zsigmond Horváth pachtete die Domäne von Baja bereits 1784. Rapcsányi, Jakab, 1934. 89. 425 Aus dieser Eintragung geht hervor, daß die biographischen Angaben der Paters — offensichtlich nur die von den hervorragendsten Persönlichkeiten — nicht am Ende der HD, sondern am Ende des von der HD unabhängig geführten Protokolls angeführt wurden. 426 17. März. 215