Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1802 - 1803 September 20. Ara collateralis S. Crucis ex eleemosyna Fidelium incolorata, et inaurata est.418 October 29. MV. Pater Benedictus Borsos Professor Grammaticalium mortuus et sepultus est in Crypta. Ex eius eleemosyna factae sunt tres pulchrae rubrae casulae, pro quibus materia ferme tota iam a R. P. Bonaventura Basslich Exdefinitore, et huius Conventus Guardiano relicta. Pro Studioso qui ei infirmo inservivit a R. P. Guardiano vestes procuratae sunt pretio 24 flor[enorum] Scholam eius supplevit MVP. Ignatius Szentzy Grammaticae et syntaxeos Professor. November 5. Praelectiones in Studio Theologico inceptae sunt. December 1. Duo Regia Decreta submissa, promulgata, et pag[ina] 112. et pag[ina] 113. improtocollata sunt. Primum concernit Professionis Religiosae aetatem; alterum preces pro gravida Regina.419 17. Vide pag[inam] 372. Annus 1803. Februarius 12. F. Jacobus Zsul loco defuncti Professoris Benedicti Borsos ab AR. P. Minro Proali declaratus est Professor cum adiectis conditonibus, ut Clericalia faceret, ac Thlgiam Moralem frequentaret, atque a disciplina Lectoris Dogmatici dependeret. Martius 30. R. P. Lector Historiae Ecclesiasticae Examen Semestrale I. habuit. Aprilis 3. R. P- Lector Dogmaticae Thlgiae Examen Semestrale habuit ex Theologia, et 6. Ex Morali Theologia. 22. Circulares AR. P. Minri Proalis de Capitulo Vukovarini celebrando promulgatae et improtocollatae sunt pag[ina] 340. Circularium Provincialium. 418 Der Altar des Heiligen Kreuzes ist der dritte Altar nördlich vom Eingang. Man sieht, die Mönche schmückten ihre Kirche planmäßig. An der Nordmauer gingen sie mit der Renovierung der Altäre von links nach rechts. 419 Maria Theresia von Sizilien, die Frau des Kaisers und Königs Franz II., die dreizehn Kinder zur Welt brachte, u. a. Ferdinand V., der Franz II. auf dem Thron folgte. Lorenz, Ottokar, 1908. Neuzeit, Tafel 21. 211