Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1794 31*2 expositum est, voluntatem et desiderium ex parte totius Venerabilis Conuentus expono: 1— : Ut via per mediam vineam Conuentualem a domo Oszloniana ducta utpote absolute non necessaria claudetur, ac vacuitas p inspectores tempore apertionis viarum causata impleatur. 2— : altera via, quae ab Angulo Contus ex parte Septemtrionis ducta est, penes Angulum nostri Depositorii rerum hortensium, alioquin multum ampla subsistat ita, ut dein directe versus orientem, non deflectendo circa finem totaliter ad nostrum hortum promoveatur; si enim publica necessitas ampliationem huius viae exigit, justitia distributiva administretur, et non tantum Contus, sed etiam vicini particulam sui terreni bono publico cedant. 3^: Tam in praefata via Angulum nostri Contus ambiente, quam etiam in ultima ex parte Orientis particulae a Conuentuali fundo abstractae, id exigente, uti dicunt, publica necessitate, gratis cedantur, ita tamen, ut onus cingendi noviter totum hortum, reccompensandi damna per diuersa Animalia in rebus hortensibus illata, una cum arboribus fructiferis, ac vitibus extirpatis, penes Oppidanum Magistratum, vel alium quemcunque promotorem apertionis novarum viarum maneat. 412: Ut particula fundi Conuentualis intra hortum Latinovichianum, et viam, quae angulo nostri Conuentus ex parte Septemtrionis adhaeret, existens, non Oppidano Magistratui pro aedificandis Scholis388 /: quarum alioquin fundus in horto S. D. Josephi Latinovich praeexistit :/ sed, si penes Contum permanere nequit, Dominio, cuius Beneficia Contus sepe expertus est erga bonificationem per Excellentiam Vestram determinandam, tradatur. Quid enim Contui prodesset, si cedendo Oppidano Magistratui pro avulsis fundis desperatam in aequivalenti bonificationem expectare deberet? Si vero per impossibile haec reccompensatio aliquando eveniret, certe et in fructiferam terram, cum onere tamen servandi plures custodes, occupare deberemus, et tandem etiam resoluto pro nobis tali quali terreno, sub praetextu distantis a reliquo fundo Conuentuali terreni cedere cogeremur. Quemadmodum cum prato ante 5. annos factum est, pro quo, denegando nobis Authenticam testimonium Annuae recompensationis Conuentui praestandae, vix unum, alterumve currum faeni post re-petitas preces obtinere valemus. Et haec sunt quae ex parte Contus in hoc negotio humillime exponenda habui. Interea omnem Spem, et fiduciam in protectione Vestrae Excellentiae collocamus, quam nuper etiam ex repraesentatione ad Excelsum Consilium Locum-388 Das Grundstück von József Latinovics (Nr. 36) erstreckte sich von der Mitte der Bartók Béla Straße bis zur innenstädtischen Kirche. Im Osten grenzte es an den „Regen Bach”, der etwa in der Höhe des heutigen Csanádi György Straße floß und dann in der Richtung des Zisterzienserklosters abbog. Hier wollte der Rat der Stadt Baja die neue Schule aufbauen. 190