Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1793 Monasterium hoc certe Baiense inter illa est, quae sublatis aliis Authoritate et[ia]m Regia dd— 2 Nov[embris] 787. sub Nm 5864/58887. confirmata sunt.370 Gaudet proinde praerogativis, et immunitatibus, quas similibus stabilibus et re­spective privilegiatis Monasteriis tam jus Canonicum, quam Patrium attribuit. Si­gnatur SS. Concilium Tridjentinum] Sess[io] 22. C[anon] 11. de reformatis. Eum, qui similia Saecularis vel Regularis Cleri bona, fructus etc. usurpare praesum­pserit, tamdiu Anathemati subjacere declarat, donec similia non restituerit. Tremenda haec poena Ecclesiastica ipsis etiam Patriae nostrae Legibus firma­tur, quibus tam poenae Canonicae confirmantur, quam omnia Cleri Bona, ad instar aliorum verorum Apostoliéi hujus Regni Nobilium privilegiata esse expri­muntur. Ut videre est Art[iculum] 61. Matthiae Regis Decrjetum] 6. i486, item Art[iculum] 36. 1522. ac Artjiculum] 23. 1595-, qui omnes Art[iculi] juxta tit[ulum] 9. prologi observari d[a]nt.377 In Conformitate ig[itu]r tam Juris Patriae quam Sanctionum Canonicarum iterum iterumque supplico Excelleae V— di­gnetur justae, et Legali petitioni meae gratiosas praebere Ames, et quod justitiae et Legis est in hac Religiosorum Jurium violatione statuere, gratiosamque deci­sionem suam Elso Consilio L. R. submittere. Sig[natum] Bajae ut supra. 22. Puncta concernentia abstractionem Fundi Contuatis tradita Excellmo D. Ürmenÿ Supremo Comiti Bajae ea occasione qua novas plateas perlustra­bat: Ut Excellentia V— humillime declarationi meae Zomborini coram factae ple­nam fidem habeat, atque vulnera Monasterio Baiensi illegális inflicta clarius perspiciat, sequentia puncta ad Excelleam V1221 humillime deferri peto. 1—: Per medium hortum via minus necessaria passum circiter 17. ducta duo latera Onus Monasterio non modo cingendi, sed et distinctos custodes servandi imponit. 2^: Via hac minus necessaria ex eo evadit, quod alia versus Orientem partim ex fundo nostro, partim ex via praehabita 90. circiter passibus distans excisa habeatur.378 3^: Eadem via per medium horti ducta in latitudine 17 passus continet: Ubi vero fundum nostrum deseruit, cum manifesta injuria nostra ad 8. solummodo passus coarctata est. Coarctione hanc interimalem solum esse: inde haud per­­svadeor, quod vicini horti possessor non obstante dimensione viae illius hortum suum cinxerit, abundeque adlata terra planaverit. 4: Via tertia ab Occidente versus Orientem ipsos muros Monasterii attingit, aream minorem penitus tollit, hortum denique totum in longitudine discindit, et ita quidem, quod summe nobis dolosi est, ut non modo praehabita via sed in 3 Das Kloster in Baja wurde also von Joseph II. nicht aufgehoben. 377 Kolosvári, Sándor — Óvári, Kelemen, 1897. I. 453-454., 799. Sie wollten sich vielleicht auf Artikel 27. des Dekrets v. 1595 berufen. Kolosváry, Sándor, — Óvári, Kelemen, 1897. I. 755. 378 Die ehemalige Cziffusz Ferenc Straße, heute Engels Frigyes Straße. 176

Next

/
Thumbnails
Contents