Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1793 terminationibus I Uniuersitatis prorsus non cohaeret, et ceteroquin ubi adinuenitur necessarius consensus mutua plani elaboratio statuitur, uti accidit in casu praesenti, ibi necessarie partium ad opus concurrere debentium scriptus consensus intercedere debet, qui certe non praeexistit, quanto minus ostendi poterit. Prodit insuper tam ex relationibus Officialatus meis ex interuentis protestationibus parte ex mea, quam ex facto Patrum Franciscanorum ad me recursu, res insuper ipsa ostendit, quod idem Dnusjudlium plani sui effectuationem absente Fiscali meo studiose, et simul tumultuario modo, utpote sub pulsu timpani, convocatisque ex possessionibus vicinis copiosis gentibus ultra mille homines efficientibus susceperit, cum concursu aliquot primorum ex Communitate Bajensi, quasi vero illi jurisdictionem Dominalem atque proprietarios et non ego, repraesentarent, taliterque in enonea hujus Oppidi Communitatem confirmare et ad illegales actus concilare etiam hoc modo studuerit: Quod plus est, omnes proprietarios inhibytorias cautelas idem Dnus Judlium simpliciter contempsit, nec Interdictum Ecclesiasticum per Patres Franciscanos a Diocesano suo impetratum, et eidem praesentatum, vel in minimam Considerationem assumere voluit: ac taliter pospositis omnibus legalibus remediis ea a fortiori jura mea, tot aliorum privatorum ibidem Dnorum Nobilium, et simul piae fundationis graviter laesis ac insuper tot miseros contribuentes, etiam citra necessitatem, aut utilitatem Publici contra sensum etiam et spiritum determinationis ex publicae interventae damnificavit. Quaestio insuper de reparatione viae in praetitulatis Litteris I Uniuersitatis ad me datis commemoratur, quod reipsa ex lege ad Publicum spectat; an autem etiam illud eo pertrahi valeat, ut in privati juris mei Oppido Baja dillatio, et tot novarum platearum efformatio cum extensione quoad ipsum extrinsecum Splendorem, adeoque minus necessarium, et quidem cum tantis sumptibus, cumque tam enormi damnificatione tam mei, quam tot privatorum, absque item positivo influxu, atque consensu Proprietarii fiat? Majoris indignationis insurgit quaestio cum juribus et libertatibus Statuum conciliabilis. Majores sunt hae consequentiae, quam ut per me dissimulentur quod ipsum I Uniuersitas pro aequanimitate sua agnoscet, exque actis, et factis cuicumque tandem imputandis abunde capacitabitur. Inter reliqua id quoque de dato 22^ 9bris 792 altissimo loco dispositum fuit, ut circa quaerimonias per Communitatem Bajensem Suae Maiestati Sacratissimae exhibitas ego quoque qua Dnus Terrestris, adeoque prima instantia, sufficienter audiar, quo sine Uniuersorum eiusmodi Actorum meam Comunicationem hucdum incassum adurgeo ac taliter Negotium adhaeret. Eadem insuper Communitas Baiensis toties admonita rationes suas Terrestralis Dominii censurae substernere recusat, variaque subterfugia quaerit. In utroque hoc merito ne ego alicujus morositatis subsumar. Media ad effectum necessaria tam in sensu Legum, quam vero Altissimarum Normalium resolutionum efficaci Authoritate publica procuranda veniunt, quanto magis ratio publici exigit, ut necessarius ille nexus inter Dominia et Subditos quo meliori modo conservetur, omnesque occasiones hunc inter turbantes tempestive removeantur. 174