Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1793 aperiendo ex parte meridiei versus Septem trionem. Id autem executi sunt adhibitis Oppidanis per timpanum praecedente die Dnico, pro aperiendis viis per fundum Franciscanorum, convocatis, ac etiam per mille et ultra rusticos ex vicinioribus pagis cum variis instrumentis venire conpulsos pro secandis nostris Sepibus, extirpandis vitibus, ac 50 circiter arboribus, fructus diversae, ac optimae speciei adferentibus nulla facta previe, ut suppono, ad Cels[i]t[u]dinem insinuatione. Quemadmodum ni quod jam sua via nostrae Superioritati juxta Intimatum Regium dd12 etc. insinuavimus, ita et in id ipsum V[estram] Celsitudinem] lacrimabundi insinuamus hanc fatalitatem his diebus in nostro fundo secutam humillime supplicantes, ut quemadmodum fatis functus V— Cels[itudi]nis Genitoris /:Cujus pia memoria in Nostris SS. praecibus, ac Sacrificio Missae non intermittit:/ omnem protectionem et sublevamen erga hunc nostrum pauper [um] Contum exhibebat ita etiam V02 Cels [itu] do utpote tam Benigni Patris Amabilis Filius adhibita apud Suam Mattem in hoc tristi eventu nostri defensione nos miseros consolari n dedignaretur. Superos interea in nostris praecibus, quas incessanter in publicis praesertim Functionibus Esiae adhibemus pro incolumitate ac felicitate V1^ Celsitudinis exorantes emorimur. Bajae 26. Martii 793. V— Celsitudinis Obsequiosissimi servi F. Jos[ephus] Stojanovich mp. Guardianus cum Reliquis ejusdem Contus Religiosis. 30. Rssimo D. Vicario Gli in eodem negotio: Ut tota Operat[i]o[n]is series praesertim P. D. Vojnich Ord[inarii] Judlium in injusta et violenta Occupatione fundi Contualis Rssimae D. Vestrae constet, necessarium esse duxi sequentia adhuc communicare. Postquam praefatus D. Judlium admonitionem a V. Rssima D. submissam ea ipsa hora, qua ad me Colloca adlata fuit a Pre Vicario in nostra vinea existens percepisset, lecta eadem respondit, quod id publico notificare velit. Verum ex effectu expost secuto constat ipsum eandem admonitionem sprevisse; ex quo Operationem suam in operiendis plateis, secandis areae, vineae et horti sepibus, extirpandis 50 circiter fructiferis Arboribus ac 200 uitibus, nulla admissa pausa vel interstitio tempris, continuaverit, et actu continuet. Plus dicere audeo: idem Generosus Dnus ridet poenas in hoc injusto Opere incurrendas sprevisse ex eo; quia alii ejusdem sentimenti Dni Socii inteligentes minatoriosa D. V02 Rssimae litteras esse submissas, cum risu exceperunt, praesertim Martini Lutheri assecla D. Kulicska actualis Oppidi Baja Notarius, qui coram aliis dicere n erubuit: Accepimus fulmina, sed bene quod tali t[em]p[o]re venerint, q[uan]do non feriunt. Rssime Dne! hi excessus D[omi]nor[um] Comitatensium ac Oppidanor[um] quorundam tam horibiles sunt, quod me, et meos Fratres de die in diem magis exulcerant, praeterquam enim quod omni ex p[ar]te nostrum Contualem fundum adhibitis Oppidanis incolis per timpanum cum summa nostri prostitutione Dnica Passionis mandatum excipientibus: pro aperiendis per fundum Franciscanorum viis minaverint, et[ia]m promissis stare non videntur; nam in locum promissae novae Cincturae, 172