Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1791 12a. Porrecta est Instantia P. Praesidentis ad I Cottus hic lla April[is] generaliter congregatum, vt sequitur: Inclyta Vniuersitas! Clementissimam Suae Ssmae Mattis sub N12 1194. resolutionem pro reparatione Conuentus nostri durante bello Turcico invsus Militares ac vna Captiuorum ad adtractionem nauium condemnatorum conuersi in 1301 fhis auidissime et omni cum gratiarum actione percepimus. Verum Quum illa internam duntaxat Conuentus reparationem respiciat, eatenus adhuc sub 2— Augusti 790. ad Excelsum Consilium Regium Locumtle Hungaricum factam, ad externam vero, vtpote sartorum tectorum conseruationem, siquidem pensio in vicem abrogatae mendicationis nobis annue clementissime emensa, solum pro victu, amictu et famulitii intertentione vix sufficiat fundus autem alius nullus penitus subpetat; hinc humillimas nostras denuo depromimus preces, quatenus reflexe ad Repraesentationem nostram sub 24—Jan[uarii] 791. ad I Cottum iam porrectam, pro externa quoque Conuentus reparatione, et signanter pro reficiendo Contus tecto, necessarias e fundo publico expensas, prouti et proximam leuandae summae adsignationem apud Excelsum Consilium gratiose procurare n grauaretur. In reliquo iugi cum Veneratione et piae ad Aras memoriae perseuero. Baiae die 12a April[is] 791. I Vniuersitatis Humillimus Seruus et Capellanus P. Gregorius Pestalich mp. Contus Franciscanor[um] Baiensis Praesideiis. Aprilis 15. Sub Gnli I Cottus Congregatione hic Baiae celebrata, lecta est haec instantia: reclamante autem potiori parte Nobilium, ut iterum ad Exsum Consilium promoueretur, inuiati sumus ad particularem viam gratiae. Maius 2~. Zombrini fuit solennis installatio in Supremum Comitem huius I Cottus Exllmi ac Ulmi Dni Josephi Ürményi de eadem Personalis Praesentiae Regiae in Judiciis Locumtenentialium351 per Ulmum Dnum L.B. Josephum Orczy de Eadem et in L. Regiaque Ci[vi]t[a]te Zomboriensi. Notatu maxime dignum, quod ad decorum huius solennitatis ex omnibus tribus Ciuitatibus n[em]pe Neo-Plantensi, Zomboriensi, et Maria-Theresiopolitana Cives sub duplici Banderio elegantissimo Nouarum vestium ornatu, et selectissimis equis prodierint: Inclytum deinde Bandérium Comitatense, prouti et a partibus Tibiscanis et a singulo pago distincti equites prodiuerint vt facile numerus equitum in toto ad sexcentos ascenderit. 351 Über die Vorgeschichte siehe HD 7. April 1790. Das Komitat Bács-Bodrog konnte also nicht erkämpfen, daß statt von József Ürményi, den das Komitat nicht haben wollte, der Erzbischof von Kalocsa Obergespan werde. Damit wurde eine jahrhundertelange Tradition unterbrochen. Das Komitat wollte den Erzbischof von Kalocsa als Obergespan haben, weil er wegen seiner Verpflichtungen als Oberhirte und wegen anderer Würden sich nicht effektiv den Angelegenheiten des Komitats hätte widmen können. Praktisch hatte der Vizegespan sein Amt ausgeübt. Ihn aber hatte die Komitatsversammlung, also der Adel, in den Händen gehabt. 157