Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

In demissa idcirco nostri humiliatione repraesentandum habemus, quod quamuis praeadtacta remonstratione Pellegriniana exponatur Legionis suae in­firmos a 22 Xbris 789. in Quietantia vero a 3 lâ Martii, vsque Anni eiusdem 15“ Mensis Maii in Conuentu nostro praeextitisse, subinde vero dum videlicet in A2 790 vniuersi infirmi in castrum Dominate contracti fuissent, Ductorem dumta­xat, et non nullos ad excubias Magazinales constitutos Conuentum intrasse, ac vsque 28iäm Januarii tempus quippe sui abscessus perstitisse, sequaciter ex quo dispositione Excelsi Consilii Bellici Salgamalis obtingentia a singulo eiusmodi milite in 1/2 xro defixa haberetur, vniuersam nostram competentiam cum xris 2002 expleri. Quia tamen publica constaret notorietate nos Conuentum n 2— Xbris, vti in praeadtacta remonstratione adtingeretur, verum 2^ Februarii 789. cum omnibus supellectilibus ita excedere debuisse, vt praeter Sacristiam eique con­tiguum unum cubiculum custodibus ceteroquin Ecclesiae destinatum, totum in reliquo claustrum mox cum 2— eiusdem Mensis Febr[uarii] per eandem militi­am Pellegrinianam occupatum fuerit, et ab eo inde tempore partim pro hospita­li infirmorum, partim quarterio ad vigilias excubantium, partim magazinis, partim denique pro quarterio captivorum ad adhaetionem nauium condemnatorum ad­­plicitum,348 eas, et tales in fenestris, portis, cubiculorumque Septemtrionem versus directorum praeclusuris, ac in ipso etiam ambitu inferiore per illationem et adcomodationem tormentorum bellicorum modificationes subiuerit, vt intrin­seca Conuentus forma maxima in parte alterata exstiterit. His accederet, quod neque pavimentum ab impedimentis militaribus vicuum remanserit, adeoque tectum quoque Conuentus nostri partim praevia ratione, partim autem et pluri­mum vetustate adeo deterioratum sit, vt velut ruinae proximum nisi citra longio­rem moram reparetur, brevi collapsum iri praemetuamus. Quem in finem faciendam repurgationes et reparationes, siquidem iuxta te­stimonia Opificum subet, B., C., D., E. et F. adnexa maiores expensas exposce­rent, vsum prouocatae Salgamalis Quietantiae nos facere non posse, in adperto est. Cohaerentes Licet quidem in prioribus nostris supplicationibus pro interna dumtaxat Conuentus nostri repurgatione et reparatione sumptus sollicitave­rimus, in eam nihilominus spem erigimus, quod spectato Conuentus deteriora­to statu ex rationibus paullo infra detectis, ex Benignitate et Clementia Caesa­­reo-Regia ad cuius Solium praesentem nostram humillimam repraesentationem fauorabili cum opinione per I Vniversitatem comitari instamus necessarias in re­­purgationem et reparationem Conventus nostri expensas cum 2670 fi - xr. ob­tenturi simus. Motiva, quae praeuium humillimum postulatum secundarent, sunt l2. Quod Conuentus noster a militibus morbis contagiosis laborantibus, partim infectus, partim vero per interuentas murorum perfossiones, ac alias mo­dificationes nimiopere ruinatas, maiores expensas exposceret. Quod 1791 348 Die Franziskaner hatten recht. Siehe HD 2. Februar 1789, über die Gefangenen HD 16. August 1788. 153

Next

/
Thumbnails
Contents