Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1790 eiusdem ac Ecclesiae consevanda. Representata expost ad Excelsum Consilium Locumtle Hungaricum. 10.1 Cottus servavit solenniter Veni Sancte sub infula pontificante Rmo Lakner Parocho huiate et post Missam cum musica et fragore mortariolorum terminatam, immediate inere ad sedriam, quae in Oppidana domo continuis tribus diebus servabatur cessante pridie Judicio subalterno, q[uo]d Josephus II. instituit. Martius 17a. Josepho IIs*2 203 Febr[uarii] demortuo ad suasum Rmi Vicarii Gnlis in Ecclesia nostra solenniter parentatum est. Nimirum fuit Missa de Requiem cum adstantiis, in medio autem Ecclesiae Castrum doloris ad tres contignationes, quae candelabra continebant, erectum est sub hoc epithaphio, Ita: PaVperCVLI FranCIsCanI Balenses Iosepho SeCVnDo, sVo Caesari, Regi, DVCI SInCere Vere. Parentant. Haec singula verba in chartis distinctis quas Angeli peculiari sculptura in castro doloris adornati et apposite dispositi prae manibus tenebant fuere exarata. Supra medium castrum doloris erectus fuit Crucifixus supra cuius brachium dextrum in chartula per semicirculum efformata haec fuit inscriptio: Caesari. Simili modo super brachium sinistrum haec: Regi. Supra titulum triumphalem in chartula circulari haec: svo. Denique infra pedes [cruci] Xfixi haec: Dvci. Candelabra autem omnia inaurata, quatuor deargentata et duo ex aere, in toto 38— per castrum doloris cum proportione fuerunt disposita, totidemque candelis ex cera flaua adornata. In suprema castri doloris contignatione post Angelum primum hanc inscriptionem continentem Ita, fuit nigrum pulvinar ligula flaua in marginibus eiusdem expositus n, super quod corona inaurata cum sceptro pariter inaurato fuerat apposita: dinde ante Xfixum in medio castri doloris erectum fuit aliud simile priori pulvinar adpositum super quod ensis inauratus cum pomulo et eiusdem crucula pariter inaurata iacebat: vltimatim totum castrum doloris alioquin nigra tela et alba per modum crucis fuerat circumseptum, seu involutum et per latera eiusdem hinc inde appense fuerant tabellae cum effigie Caluariam seu caput ossatum mortui hominis depicta. 26^. Hac die V.P. Henricus Proj Cooperator Almasiensis dum Missae Sacrificium Deo obtulisset, Poenitentiae Sacramentum administrasse! et etiam Catechizasset, hora IO“13 Vespertina intra Actus Fidei, Spei, charitatis et doloris elicitos, ab eiusdem loci Parocho n[em]pe Georgio Kulunchich absolutus et extreme unctus vivere desiit. Sepultus ibidem in Coemeterio communi praesente Pre Guardiano Bonaventura Basslich. 148