Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1789 Fuit aetatis suae annor[um] 48. nata Baronessa de Stephano Miskovics et Flora Pejachevich. 13. In festo S. Antonii fuit concursus hominum fortassis unquam maior. Solennitas celebrata est cum tribus Concionibus et Missae sacrificio sub infula. Julius Hoc mense ingentes calores erant, sed tamen n tales, quales Anno praeterito. Augustus 27*. Tres Fratres Laid, nempe Fr. Apollinaris Kratochvill, Marcus Stenzl et Angelus Bergham propter nimios suos excessus et damna Conuentui illata, medio Vicarii Gnlis ex insperato ad alios Conuentus amori sunt. September Hoc mense iam secundario Princeps Koburg tureas profligavit et triumphum de viro Magno Vezirio reportavit. 30. Nostri milites ad Belgradum contra Rascianicam assultum fecerunt et obtinuerunt. October 7a. Belgradum recuperatum est sub duce Laudonio: Iosephi Secvndi VICtrICIbVs sVb aVspICIIs LaVDonIVs tVrCas qVInqVagenarla VsVrpatlone aLbae graeCae eXVIt victor. Reddidit Austriads Laudonius Urbem, Quae per lustra decem turcica signa tulit.330 TaVrVnVm sVb Iosepho II. a LaVDonlo331 oCCVpatVr. November 30*. Stabus F. Regiminis Pellegrini huc ad hybemia advenit. Non fuit magna infirmitas sive inter Milites sive intra Cives. December Circa initia huius rigidum erat frigus ninxit parum et circa dimidium eiusdem remisit, nec amplius fuit rigida hyems, neque ninxit. 330 Joseph II. erkrankte noch im vorigen Jahr (Ende September 1788) und verließ den Kriegsschauplatz. Am 17. August 1789 übernahm Feldmarschall Gideon Laudon das Oberkommando. Zeitgenössische Darstellungen siehe Tsermák, Joannes, 1789.; Molnár, Johann, 1789.; Uhlrich, Gottfried, 1791. 331 Jankó, Wilhelm, 1869. 146