Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)
Text der Historia Domus
1782 4tSL. Quosvis Ordinarios in Dioecesibus suis data sibi à Deo ac publicis etiam Regni Legum Sanctionibus Potestate, ac Jurisdictione relate ad ea, quae in gremio pastorali suae curae concreditae Dioeceseos sita sunt monasteria, sive in negotiis Conventum quempiam in particulari tangentibus, sive vero iis, quae integram Ordinis cujuspiam Proviam concernere contingeret, immediate defungi clementer vult eadem SSma Sua Mattas. Quodsi t[ame]n Proviae cujuspia Monasteria in diversis Dioecesibus situentur, attune exorta quaepia controversia, aut communi quaepia quaerimonia, quae privatim accommodari nequiret, omnium, quos res concernere videbitur, Dioecesanorum erit, super negotio talis Proviae mutua consilia conferre, ac in medium consulere, qui si in opinionibus suis coalescere nequirent, Res altissimae Decisioni Regiae erit substernenda. Et cum 5^. Ultro etiam ea sit benigna Mens, et Vol[un]tas Regia, ut quippe Relgsi Ordines, quoties consueta Ordinis Capitula celebrare intenderint, id ipsum prius Consilio huic Lttli Regio insinuare teneant, evenire interim perfacile possit, ut Relgsi tales, qui Convtus ac Monasteria diversis in haereditariis Ditionibus ac Proviis sita, disparibusque politicis Jurisdictionibus subjecta numerant, anxii haereant, undenam celebrandi id genus Proviis Capituli venia impetranda habeant, ex eo ad tollendum omne, quod hac in parte subversari quiret dubium: clementer hisce declarandum duxit Sua SSma Mttas, eo in casu illius politico Jurisdictionis, cui locus, ad quem Proviis Ordinis v Praeses Congregationis Capitulum indicere intendit. Subjectus est annutum solicitandum venire. Conficiendi vero (y^. Secundum elargitam jam benignam Resolutionem occasione servandorum talium Ordinis Capitulorum Protocolla ope illius, quod res concernit Dioecesani Eppi Consilio huic Lttli Regio pro congruo notitiae statu, sive ea temporalia, sive disciplinam attinentia, sive quaecunque alia Ordinis negotia pro Objecto habeant, inomisse erunt submittenda; ut sic Regium hoc Lttle Consilium n interruptam negotiorum apud hunc, v illud relgorum ordinum pertractatorum Serie sibi semper praesentem habere, opportunaque pro renata disponere valeat. Quae Protocolla 7ma. Si rite confecta, accurateque submissa fuerint, suapte consequitur, Commissarii Regii, qui celebrandis ejusmodi Proviis Capitulis intersit, Delegationis ulla fore necessitate. Et cum 8^. Recta in Monasteriis et Convtibus domestica Disciplina, intemaque quies et tranquillitas ut plurimum à constituendis aptis et idoneis Superioribus dependeat, SSma Sua Majestas singulare Dioecesanis hac in parte curam commendandam benigne praecipit, qui tamen una eo invientur, omni ut discreti animi judicio in hoc praecedant, neque Relgsi Ordines in suffragiorum libertate, competentibusque sibi Juribus, hoc sub obtentu turbare pergant. 9aa. Provias Relgorum Ordinum, quae Claustra tam in Hungáriáé Regno, quam et n nullis Germanicis Haereditariis Ditionibus in sui gremio censent, hac occasione separare, atque peculiares pro Hungáriáé Regno, Partibusve adnexis constituere Provincias minus necessarias esse SSma Sua Mattas existimat. Verum hujusmodi separationis objectum quocunque tempore, ubi peculiaria hanc in rem occurrerint motiva, sibi proponi valeat. 123