Kőhegyi Mihály (szerk.): Historia Domus Bajensis. Chronik des Franziskanerkonvents in Baja. Band 1. 1694-1840 - Bajai dolgozatok 7. (Baja, 1991)

Text der Historia Domus

1781 mensium a dato praesentis benigni mandati Regii die 24 nunc elapsi mensis Martii emanati praestandum accuratam declarationem benigne praestolatura est Eadem Mattas Sua Sacrma. porro 3^: Clementer praecipit, et mandat tenore praesentium per expressum: ut a modo in posterum nullae peramplius Religiosae aedes ullo nexu Patri Generali, siquis est, ac in aliqua haereditariarum dicionum Regiarum fixum non haberet Residentiam, quoad Spiritualia et disciplinaria, hoc minus autem quoad tempo­ralia jungantur neque ulla prorsus ratione ab eodem dependeant. Verum per suum in gremio Dictorum Suae Mattis Caeo Regiarum residentem Provincialem sub Archi- et Epporum, nec non Regii hujusce Lttlis Consilii qua Politici Dicaste­­rii Regii super inspecione regantur, et gubernentur, quare universi Archi- et Eppi hanc sibi concreditam inspectionem sibi cum primis curae habebunt. Ex qua 41“: suapte consequitur, quod nulla Provincia aut Confederationes, Congre­gationes, V aliae quaepiarum Confratemitates /: Demptis iis dumtaxat quae 52 pu[nct]o quoad suffragia et preces commemoratae sunt:/ ullum cum alio reli­gioso Domo, quam quae indubiae Suae Mattis Scrmae subjecta sit potestati, re­lationem habere ausit, et cum hoc parte omnis etiam nexus cum extraneis Supe­rioribus aut quocunque alio nomine veniant Conventibus, Com[mjunitatibus, v religiosis aedibus simpliciter cessaturus sit, ideo districtim vetat summa nuncu­pata Sua Mattas ne dehinc ad Generalia Capitula, neque alias quasvis congre­gationes extra hereditarias ditiones Caeo Regias viri Religiosi exmittantur hoc munus autem Obedientiae Visitatores aliive id genus quoquo sub obtentu ab ex­traneis Superioritatibus acceptent. Ita cum alioquin 512: Vigore existentis jam benignae resolutionis cautum sit ne alii pro Supe­rioribus Conventum ac Com[m]unitatum Religiosam, quam subditi Provincia­rum haereditariarum Caeo Regiarum, v ad minus alia ratione Indigenae effecti deligi quaeant, ex eo a modo in posterum capitula Provincialia in ditionibus Caeo Regiis celebrari clementer vult Sacrma Sua Mattas. In quibus negotia ipsum ordinem tangentia, uti hactenus in deliberationem assumentur praeterea vo in iisdem ad electiones quoque Provincialium Superiorum, Definitorum et quae id genus munia sunt, procedetur; quoties autem hujusmodi Provincialis Capituli in Regno Hungáriáé, Provinciis adnexis celebrandi adfuerit necessitas, semper ad ipsum praevie Regio Smi Lttli Consilio insinuare opportebit, neque illud aliter quam cum Constientia et annutu ejusdem servare licitum erit. Occasione autem celebrandorum similium Congregationum in id in genere cum primis adverten­dum veniet, ut ea quae Spiritualia et disciplinaria interna concernunt negotia, ab iis quae temporalia et disciplinam externam respiciunt, solicite sequestrentur, ac super hoc posteriori objecto separatum etiam Protocollum ducatur. Caete­­rum eorum, qui hactenus a Comissariis Generalibus deputati solebant Visitator vicit usque dum novi Provinciae superioris electio sequatur. Intranei Provinciae Patres vel quibus secus vi instituti competit suplebunt praesidiumve altematim gerent. Quoniam autem 6m: Facta haecce benigni provisione personalis itineris Romam v in alias exteras Provincias per unum aut alium e Religiosis viris in negotiis ordinis sui sus­cipiendi, hoc minus autem cujuspiam Individui pro continuo ibidem intertenen-115

Next

/
Thumbnails
Contents