Levéltári Szemle, 58. (2008)

Levéltári Szemle, 58. (2008) 4. szám - LEVÉLTÁRI MŰHELYMUNKÁK - WEISZ SZIDÓNIA: „ ... nobili Anthonio ... hic depincta arma... concedimus" Somkereki Antal címere 1415-ből

Melléklet Somkereki Antal címereslevele (MOL DL 104871) Sigismundus dei gratia romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. rex nobili Anthonio quondam Nicolai de Somkerek nostra et sacri imperii fideli dilecto gra­tiam regiam et omne bonum. A claro lumine throni cesaree, velud e sole radii, nobilitates alie legitimo iure procedunt et omnium nobilitatum insigna ab imperatoria maiestate dependent, ut non sit dare alicuius generositatis insignie quod a gremio non prouenet cesaree claritatis: Sane attendentes multiplicia merita probitatis, ac experte constantie fideique merita, quibus progenitores tui ac tu similiter apud nos adque sacrum romanum impérium diligentibus stu­diis ac indefessis hactennus claruisti, cottidie clares et mantea eoquidem studiosius clarere potetis quo te singularibus honororum gratiissenties decorarum, animo deliberato, non per er­rorem aut improvide, sed sano princípium,comitum, baronum et procerum nostrorum et sacri imperii fidelium dilectorum attedente consilio, ac de certa nostra scientia tibi et omnibus fratribus, consanguineis ac heredibus tuis legittimis hie depincta arma tua nobilitatis insignia virtute presentium concedimus, necnon de habundantiori plenitudine specialis gratie nostre ad maiorem gloriam tue nobilitatis motu proprio confírmamus ас presentibus elargimur, ut tu et iidem heredes tui arma hic depincta, sicud in presentibus figuris oculis subiecta visibilibus pictoris magisterio distinctius sunt depincta, in preliis, hastiludiis, torneamentis et in omni exercito militari gestare valeatis pariter et deferre. Gaudeant igitur favore regio ас de tanto singularis gratie antidoto tua progenies merito exsultet, tantoque fideliori studio ad honorem sacri romani imperii earum in antea solidetur intentio, quanto ampliori favore preventos se conspiciunt munere gratiarum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre concessionis, elargitionis et confirmatinis paginam infringere aut et quuis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre­sumpserit, indignationem nostram gravissimam se noverit incursurum, presentium sub nostre maiestatis sigilli appen testimonio literatum. Datum Constantie, anno domini Millesimo qu­adringentesimo quinto decimo, vicesimo sexto die mensis lanuarii, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. vicesimo octavo, romanorum electionis quinto, coronationis vero primo. Ad mandatum domini regis Iohannes prepositus de Strigonio vicecancellarius, per domi­num Nicolaum palatinum 77

Next

/
Thumbnails
Contents