Levéltári Szemle, 26. (1976)

Levéltári Szemle, 26. (1976) 2–3. szám - ADATTÁR - Dessewffy Sándor: Újabb adatok a Desewffy család történetéhez / 129–131. o.

3. oklevél 1526. május 4. II. Lajos (papir) OL Dl 74 774 Nos Ludovicus Dei Gratia Rex Hungáriáé et Bohemiae etc. memóriáé commen­damus tenoré praesentium significantes quibus expedit universis, quod licet in prae­senti Generáli Diaeta seu Conventione Regnicolarum nostrorum per Majestatem Nostram tóti Regno nostro indicta accedente ad id Dominorum Praelatorum et Baronum Caeterorumque Regni Nostri Procerum omnium Sententia, inter caetera hoc conclusum est, pariter et definitum, ut universa beneficia Ecclesiastica omnium Ecclesiarum Regni nostri, solis duntaxat Canonicatibus simplicibus exceptis personis de Nobili propagatis stirpe et benemertitis vigore Juris patronatus Nostri, quod in eisdem pri­mo et principaliter habere dinoscimur per Nos conferantur. Tamen Fidelis Noster Egregius Johannes Desewffy de Csernek Comes Comitatus de Posega Cubicularius Noster, Nostrum accedens in conspectum, humili precum tum instantia Nobis suppli­care curavit in eo, ut Nos illas Litteras et Privilegia, quibus mediantibus Jus-patro­natus Monasterii et Abbatiae Ecclesiarum Sancti Michaelis Archangeli Ordinis Sancti Benedicti Abbatis de Rudyna in possessione similiter Rudyna vocata in Comitatu de Posega habita fundati, Egregio quondam Francisco Desewffy de dicta Csernek Genitori ipsius Johannis Desewffy ac per eum eidem Johanni caeterisque filiis ejusdem quondam Francisci, videlicet: Stephano, Georgio, Francisco, Nicolao et Ladislao ac eorum haredibus universis pro ingenti summa pecuniarum collatum et perpetuo adscriptum főre dinoscitur, non obstante praemissa Regni nostri ordinatione, in suo pristino vi­gore relinquere, easdemque et eadem ipsis de novo confirmare dignaremur 5 nos igi­tur supplicationibus ejusdem Johannis Desewffy tanquam justis et legitimis benevole inclinati de Consilio etiam et natura deliberatione eorundem Dominorum Prelatorum et Baronum ac Regni nostri Procerum, praescriptas universas Litteras et Privilegia super memorato Jure-patronatus dicti Monasterii et Abbatiae de Rudyna pro parte praelibati quondam Francisci Desewffy ac dictorum Filiorum suorum et eorum haere­dum confectas et emanatas quoad omnes ipsarum continentias clausulas et articulos, Ratas, gratas et acceptas habentes in suo pristino vigore relinquimus easemque et eadem de Consilio praefatorum Dominorum et Regni nostri Procerum de novo et ex novo ratificamus et confirmamus perpetuo valituras harum nostrarum vigore et testimonio Litterarum mediante. Dátum feria sexta proxima post festum Inventionis Sanctae Crucis, Anno Domini Millesimo quingentesimo vigesimo sexto. Ludovicus Rex Manu propria. 131

Next

/
Thumbnails
Contents