Levéltári Közlemények, 92. (2021)

Magyarországi főegyházmegyei méltóságok - Kovács Viktória: „Miként életemben kedvelt, úgy holtomban is méltóztasson támogatni”. Szegedi Lukács zágrábi püspök végrendelete 1510-ből

„Miként életemben kedvelt, úgy holtomban is méltóztasson támogatni” Item viduis, orphanis et aliis miserabilibus personis lego florenos quingentos, quos executores mei, prout viderint [8v] quemque magis indigere, quantocius eisdem distribuant. Item pro sepultura mea lego florenorum duo milia, ita videlicet, quod octingenti florenos exponantur in ecclesia mea Zagrabiensi et alii sexingenti in Iwanych apud fratres et apud ecclesiam parochialem et reliqui sexingenti in ecclesia Chasmensi. In celebracionibus missarum prima autem die sepulture fiant solemniores peracti­ones et sit in arbitrio executorum, quante pecunie ad unamquamque missam offe­rantur, diebus autem sequentibus, quousque pecunie durabunt nunquam cessent a peractionibus et celebracionibus missarum et hiis diebus ad unamquamque mis­sam offerantur denarii XXV. Item executoribus meis cuilibet lego florenos quinquaginta. Item ecclesie mee Zagrabiensi obligor marcis argenti quinquaginta, pro quibus lego scutellas meas argenteas mediocres et duas ex maioribus scutellis, ex quibus si non complerentur quinquaginta marce, suppleant executores de ciphis simplici­bus. Item domino Alberto preposito maiori mee ecclesie Zagrabiensis lego unum cip­­hum argenteum simplicem Sellek vocatum, quemcumque maluerit, illum pro se eligat. Item domino Andree doctori preposito Chasmensi lego unum ciphum argenteum simplicem Sellek vocatum. Item magistro Michaeli custodi lego unum ciphum simplicem et sex coclearia argentea. Item Francisco Zalay capellano de Garygh lego unum ciphum simplicem et sex coclearia argentea. Item reliqua argentaria mea, videlicet decem scutellas maiores, viginti discos, qua ­tuor Thecas pro salsamentis, viginti coclearia meliora, unam pelvim cum lavatorio de novo factam, [9r] octo cuppas magnas et decem alias quotidianas, si ex ipsis vivens alicui non donavero, duos canteros, septem furcellas, quatuor reservacula salium et si que alia argentaria essent, de quibus expressa mentio in hoc testamen­to facta non esset, ista omnia lego puelle Katherine filie domine Sophie sororis mee. 33

Next

/
Thumbnails
Contents