Levéltári Közlemények, 92. (2021)

Magyarországi főegyházmegyei méltóságok - Kovács Viktória: „Miként életemben kedvelt, úgy holtomban is méltóztasson támogatni”. Szegedi Lukács zágrábi püspök végrendelete 1510-ből

„Miként életemben kedvelt, úgy holtomban is méltóztasson támogatni” ti ac domino nostro Ihesu Christo, qui eam suo preciosissimo sanguine redemit, eiusque sanctissime genitrici gloriosissime Virgini Marie commendamus, corpus vero [2v] nostrum in ecclesia nostra Zagrabiensi ante altare beatissime Virginis Marie per nos constructum sepulture tradendum decrevimus. Serenissimo principi, domino et domino meo Wladislao regi Hungarie, Bohemie etc. lego in parata pecunia florenorum duo milia et unam pelvim cum lavatorio continentem in se marcas viginti duas vel ultra et duas cuppas bonas executoribus meis specificatas, super quibus maiestas sua dignetur esse contenta et nolit in ali­quo infringere testamentum meum quod iam per litteras suas cirogrofo [!] proprio consignatas confirmavit, nam et maiestas sua75 cogitare debet, quod sit mortalis et ventura quoque ad iudicium dei omnipotentis et viventis in secunda, in cuius manus incidere, ut ait apostolus, horrendum est, attento precipue, quod eciam maiestas sua non dubium quin summopere cupiat suum finale testamentum post mortem suam inviolabiliter observari. 75 A szövegben: suas. 76 A szövegben: Thoma. Item reverendissimo domino Thome76 cardinali Strigoniensi et patriarche Constantinopolitano lego tres cuppas coronatas antiquo modo factas. Item reverendo domino Georgio episcopo Quinqueecclesiensi lego cuppas duas per applicacionem scedularum specificatas. Item ad labores ecclesie mee Zagrabiensis lego florenorum quatuor milia per capi­tulum exponendos, superintendentibus executoribus ne inutiliter expendantur. Item eidem ecclesie mee lego infulam meam episcopalem, Item baculum meum pastoralem, Item calicem de auro ornatum lapidibus preciosis, Item pacem de auro ornatam lapidibus preciosis, Item crucem de auro [3r] cum cathena aurea ornatam cum lapidibus cum lapidi­bus (sic!) preciosis, Item tres anulos aureos, unum cum lapide smaragdo, alium cum saphiro, tercium cum balasio, Item duo candelabra maiora de argento deaurata, Item pelvim minorem cum lavatorio, Item unum urceolum cum aspersorio pro aqua benedicta de argento per totum deaurato, Item duas ampulas de argento deauratas. Item unam pixidem parvam pro reservaculo hostiarum de argento. Item iam dedimus ad ecclesiam nostram unum indumentum magni altaris et casu­lam de damasto deaurato, quibus adiungimus cappam nostram et duas dalmaticas similiter de damasto deaurato, 23

Next

/
Thumbnails
Contents