Levéltári Közlemények, 89. (2018)
Műhely - Kruppa Tamás: A pápai hadsereg felvonulása a magyarországi hadszíntérre 1595-ben. Egy kora újkori példa a szállítás nehézségeire
In lustratione et delectu item fortes continent, qui 7 Julii hinc discesserunt 394 viros. Sexto Julii advenerunt tria vexilla peditum cum capitaneis, Lazaro de Magona, Julio Bassa cavaliero de Malta et Flaminio de Frusculono, horum trium etiam viri inventi sunt, praestantes et numero 567 qui omnes 8 Juli sunt profecti. Septimo Julii advenerunt quatuor vexilla peditum quorum primi capitaneus Ambrosius Grassus de Muntenova, secundi comes Rizardus de Pepolli, tertii Caspar Rucherius, postremi Sylvius Albergatti. In quorum etiam lustrat et delectu praetantes numerati sunt viri. 736 quoque 9 Julii illinc navigarunt. Octavo item Julii advenerunt duo vexilla peditum quae capitaneos habent, Versinginum Tomasinum cavaliero di Malta, et Raphaelem Torelli da Vanno, viros vero praestantes 289. Qui 10 Julii hinc discesserunt. Nono Julii advenerunt tria vexilla peditum Primi est capitaneis Julius Salvi di Rossino, secundi Visazoni, et tertii Cyprianus Anci dei cavalier de Malta, quae tria vexilla item ex fortibus numerati 567 viris constant. Discesserunt 11 Julii. Rursus 10 Julii advenerunt 2 vexilla peditum horum capitanei nominantur Marcus Antonius Fanturi, et Alexander Desso cavaliero di Malta. Haec item fortes viros 394 habent. Qui 12 Julii hinc discesserunt. Undecimo Julii duo iterum vexilla peditum advenerunt cum capitaneis Friderico Guzo, et Camilio Nelli, quorum etiam fortes viri 332 numerati 13 Julii discesserunt. Duodecimo Julii advenere quatuor vexilla peditum quorum capitanei recensentur, primi Lucius Otiwel, secundi Vincho Vinci, alii colonellus Viviano cavalier di Malta, quarti Carolus Leonzelli de Spoleto. Horum in delectu praestantes viri 717 numerati scilicet qui 14 julii discessi. Decimo 3to Julii advenerunt rursum quatuor vexilla peditum cum capitaneis Sforza Nerri da Rimini, Ludovico Savino da Ferma, colonello Spiriti Spirit da Viterno et Hostilio Carafa da Valeter. In horum lustratione fortes viri numero 557, inventi 15 Julii hinc discessi. Decimo quarto Julii tria peditum vexilla advenerunt, quorum primi capitaneus colonellus Zuanni Sarzi de Fana, Aherius Caelius Parisanus de Aschuli, postremi Baptista dell Salle de Aravena est, quorum trium praestantes 515 viri in delectu numerati. Hinc 16 Julii naves conscenderunt. Decimo 5to Juli advenerunt peditum vexilla tria. Cum capitaneis Amicho Amicii de Maurut, et Ambrosio Adamo de Fecino. In quorum lustratione praestantes numerati 392 viri inventi. Hinc 17 Julii profecti sunt. Decimo sexto duo advenerunt vexilla peditum cum capitaneis Francisco Bruencors da Fams, et Julio Gualtieri de Fierontino. Haex in lustratione inventa sunt fortes viros 325 continere, qui 18 Julii illinc discesserunt. Decimo 7to advenit vexillum unum cum capitaneo Celzi(!) Celzi Romano, quod in lustratione fortes 147 viros habere repertum, illinc 19 Julii navigavit. Decimo 9o advenere peditum vexilla tria, quae capitaneos habent Giovanni Battistam de Rendena, Hieronymum Fuschoni da Ravena, et capitaneum de la A pápai hadsereg felvonulása a magyarországi hadszíntérre 1595-ben... 349