Levéltári Közlemények, 83. (2013)
Közlemények - Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe a 18. század elején
Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe apud augustam aulam et Sacram Congregationem rehabere adlaborent, quibus rehabitis meum consensum libentissime contribuam, quia pro illa confraternitate introducenda et vestrae paternitates plures esse deberent, ecclesiamque habere deberemus, et copiosiores homines necessarii essent, ex quibus sacra illa confraternitas institueretur, ob quos rationes hic et nunc consensum meum differendum iudicavi.241 Haec scribit mihi episcopus sub dato 15. junii, cuius nomen est Georgius Martonffi. Causa sane frivola est, utinam enim daretur mihi gratia. Catholicos meos, quos habeo hic ad 218, possem salvos facere, etsi sint pauci, indigent tamen salute animae suae, imo ideo institui debet haec devotio, ut haeretici hac aedificati convertantur et catholici multiplicentur, item paulo post in litteris suis haec itidem scribit episcopus: Et certe, postquam Transylvania devenit in potestatem suae majestatis sacratissimae, non debebant vestrae paternitates suum ingressum tam diu differre, quia iam difficile erit rem immutare. Haec episcopus.242 Verum, credat mihi reverendissima paternitas, loquitur episcopus non ex se, habet spiritus collaterales nigros iesuitas, qui eidem in nostrum despectum similia inspirant consilia unice aptantes non ingressum in Transylvaniam, sed ex ea exitum nostrum, unde etiam tam irrefrenata lingua multa effutiendo omnium ferme magnatum in Transylvania animos a nobis averterunt, inaudire enim debeo, quod spargatur passim, dominicanos antiquitus expulsos ob liberam vitam suam, item quod dominicani in Transylvaniam haeresim quasi induxerint, loquendo nota bene de immaculata conceptione, ratione cuius homines valde avertuntur a nobis, et horum omnium non aliam video causam, quam iesuitarum loquelam contra nos, spero tamen omnia bona. Unicum hoc peto, ut efficiat reverendissimus pater Romae, quomodocunque sit, ut hic institui possit confraternitas rosariana, item Romae sollicitetur apud Sedem Apostolicam (secundum litteras sonantes episcopi) pro mandato super episcopum et iesuitas et patres Piarum Scholarum, necnon et alios religiosos loca nostra habentes, ut nobis absque tergiversatione restituant, hoc mandatum sit a summo pontifice et Sede Apostolica. Item sollicitet reverendissimus pater, ut summus pontifex apud aulam caesaream augustissimam nos recommendet, ut id, quod Viennae sollicitamus, aquiramus, nempe decretale mandatum a Cancellaria Aulica Intima Viennensi Caesarea de restituendis conventibus nostris in Transylvania ubicunque inventis, etsi iam intra tempus religiosi alii contra nos occuparint. Et sic nullum dubium habeo, quia sua majestas sacratissima summi pontificis recommendationem respiciendo extradet facile mandatum. Et episcopus Transylvaniae, aliique religiosi, excellentissimus commendans generalis, totum inclytum Gubernium et civitates, in quibus inveniuntur, nobis absque difficultate restituent. Quod attinet archiconfraternitatem rosarianam instituendam, allegat quidem episcopus de loco exiguo, ast locus sat honestus, in quo inveniuntur circiter243 domus, sed circumcirca sunt loca et pagi et oppida plurima, poterimus facile multiplicari. Interim, licet confraternitatem rosarianam non habeamus, tamen quolibet die ad noctem post pulsum ad Ave Maria cum concursu omnium catholicorum oramus rosarium in ecclesia nostra aulica cum expositione Venerabilis, unde homines valde aedificantur, et inclinantur ad conversionem. Praecipue ubi dixi de indulgentiis datis iis, qui non sunt inscripti ad confraternitatem, nihilominus clara voce orant rosarium, quibus Clemens VIII.244 5 annorum indulgentias et totidem quadragenos concessit. 241 Az utóbbi mondat a kéziratban aláhúzva. 242 Az utóbbi két mondat a kéziratban aláhúzva. 243 A szám helye a kéziratban ki van hagyva. 244 VIII. Kelemen pápa (1592-1605, Ippolito Aldobrandini) 117