Levéltári Közlemények, 83. (2013)
Közlemények - Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe a 18. század elején
Siptár Dániel: A domonkos rend visszatérési kísérlete Erdélybe credo fuisse et esse sanctorum antiquitus ex sancto ordine nostro martyrio coronatorum.223 Haec de conventu Claudiopolitano. Quod attinet conventum Coronensem (vulgo Cronstadt),224 conventus ille erat insignis, credo ultro 100 ibidem fratres aut sorores (quia pro certo nescitur) habitasse,225 fuisse tum nostrum monstrant multae super parietes imagines sanctorum ordinis nostri, sicut etiam ante ecclesiam, super portam templi erat Maria Regina Sacratissimi Rosarii, a dextris ipsius sanctus pater, a sinistris Sanctus Thomas Aquinas, et ante duos annos quidam annonae praefectus zelo ductus has imagines renovari curavit, ad hunc conventum spectant 7 pagi et quidem boni, eosque civitas Coronensis adhuc possidet, nec absolute ad conventum pertinuisse negat,226 ast iam ferme annus est, a quo etiam patres Societatis eundem conventum occupavere, licet bona nondum habeant, hi occupantes conventum imaginem Beatissimae Virginis et sancti patris ac Sancti Thomae Aquinatis pertinaciter, ut ita dicam, quasi exules immediate deleverunt, et loco eorum Sanctum Ignatium, Sanctum Franciscum Xaverium pinxerunt. Bone Deus! Quasi vero sanctus pater noster Dominicus et Sanctus Ignatius ad invicem se compati non potuissent!227 Imo vero etiam in ecclesia iam multas sanctorum ordinis nostri imagines deleverunt, a quo tempore habent, adhuc nihil aedificarunt praeter pavimentum ecclesiae et organum, iam etiam fuissem protestatus, ast sciens eos esse inquietos et astutos, ne fortassis Viennae nos praeveniant, nolui prius protestari, quam mandatum sacratissimae majestatis caesareae habeam restituiendi nobis omnia bona et loca ordini nostro debita ubique in genere per totam Transylvaniam. Conventus hic Coronensis etiam sacer, nam ex ore sacristae ipsorum saecularis habemus, quod clara die viderit dominicanum caput suum in manibus suis portantem.228 Haec de conventu Coronensi. Ratione conventus Bistricensis: habent patres Piarum Scholarum, sunt vero ibidem tantum quatuor aut sex puto, facilis modus recuperandi, si semel habeamus mandatum suae majestatis,229 datur enim ibi alius locus, qui dari potest eis, locus ille talis est, quod antiquitus fuerit episcopatus, et toto tempore, quo nos in Transylvania eramus, non alter, quam dominicanus fuerit episcopus. Albae Juliae, vel ut nunc dicimus, Albae Carolinae ex nomine imperatoris, habuimus duos conventus et unam residentiam, locus saltem unius extabit adhuc, quis vero possideat, adhuc nullam habeo informationem, in inquisitione patebit. Cibini conventus noster extat aedificatus maius et pulchrius, quam Claudiopolitanus, est in manibus adhuc haereticorum lutheranorum Saxonum, qui etiam recuperari potest. 223 224 225 226 227 228 229 „...ille sanguis iesuiticus certe non fuit, nec dum enim tunc adhuc olfecerunt Transylvaniam..." „.. .conventus Coronensis ab hinc 3 parvis milliaribus distans est praecipuus..." „.. .Sigismundus Ferrarius de hoc conventu nec mentionem quidem facit..Sigismundus Ferrari OP, a domonkos rend magyar tartományának provinciálisa (1642-1645), rendi történetíró. „Scio, uti et narrant, ipsi cives libentius nobis darent locum, quam patribus Societatis, qui, ut conventum aquirere possint, dixerunt dominicanos antiquitus ob liberam suam vitam expulsos fuisse. O linguam blasfemam, et contumeliosam!" „Nunc, scio, quae sit antipatia etiam inter Sanctum Dominicum et Sanctum Ignatium, non credo, quod sic fiet in coelis." „.. .clara luce sacrista eorum saecularis vidit monachum album et nigrum, caput suum in manibus portantem, etiam hic, credo, dominicanus fuit, nisi fors iesuitae fuissent in superpelliceo albo, quod plane non videtur." „.. .nisi habeamus expressum mandatum sacrae caesareae majestatis per totam Transylvaniam in genere inquirendi et loca inventa absolute una cum bonis restituendi, quod, ut citius aquiramus, placeat Viennae instituere per patentes admodum reverendum patrem, sacrosanctae theologiae praesentatum et regentem ibidem, ut laboret et sollicitet sollicitenda." 113