Levéltári Közlemények, 80. (2009)

Levéltári Közlemények, 80. (2009) - Forrásközlések - NEUMANN TIBOR-PÁLLFY GÉZA: Főkapitányi és főhadparancsnoki adományok a 15-16. századi Magyarországon

Forrdsok memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit, uni­versis, quod pro parte fidelis nostri magnifici Francisci Kendy de Zenthywan, consiliarii nostri exhibite et presentate sunt nobis quedam litere fidelium nostro­rum spectabilium at magnificorum Joannis Babtiste Castaldi, marchionis Cas­sani, comitis Platine ac serenissimi regis Maximiliani, filii nostri locumtenentis, comitis Thome de Nadasd, comitis perpetui terre Fogharas, iudicis curie nostre ac supremi regni nostri Hungarie capitanei, ac Andree de Bathor waywode nostri Transsylvaniensis et comitis Siculorum in duplici papyro patenter con­fecte et sigillis eorundem propiarumque manuum subscripcionibus obsignate, quibus mediantibus iidem Joannes Babtista Castaldus, comes Thomas Nadasdy et Andrea de Bathor, tanquam commissarii nostri ad negocia regni nostri Transsylvanie transigenda superiori anno delecti et deputati, vigore et authori­tate pleni mandati generaliter eis per nos ad omnia ac quevis negocia in partibus illis Transsylvanicis peragenda eotunc dati et concessi, certam assecuracionem et promissionem eidem Francisco Kendy et eius filio Joanni Kendy de et super defensione conservacioneque ac iuris nostri regii collacione donacioneque et confirmacione, eidem Francisco Kendy et eius filio in quibusdam arcibus, bonis et possessionibus in tenore contextuque earundem literarum clare expressis et contentis, per nos eidem Francisco Kendy et eius filio danda et concedenda, literisque nostris superinde pro eidem Francisco Kendy et eius filio emanare faciendis, prout in tenore ipsarum literarum lacius continetur, supplicantes nobis debita cum instancia, ut literas ipsas dictorum Joannis Babtiste Castaldi, comitis Thome de Nadasd et Andree de Bathor omniaque et singula in eis contenta ratas, gratas et accepta habentes pro ipso Francisco Kendy et eius filio, Joanne Kendy eorumque heredibus et posteritatibus universis gratiose confir­mare dignaremur. Quarum quidem literarum tenor talis est: Nos Joannes Baptista Castaldus, marchio de Cassano, comes Platine ac sere­nissimi regis Boemorum Maximiliani in rebus bellicis locumtenens et capitaneus generalis etc., comes Thomas de Nadasd, perpetuus terre Fogharas comita­tusque Castriferrei, iudex curie Regie Maiestatis etc., ac Andreas de Bathor, comes comitatus Zathmar et Zabolch, tavernicorum regalium magister, capi­tanei supremi et commissarii Sacre Regie Maiestatis Romanorum, Hungarie, Boemie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus per presentes, quod cum eiusdem Regie Maiestatis, domini nostri clementissimi ceteraque publica negocia inter Regiam Maiestatem ex una, ac serenissimum principem, dominam Isabellam reginam, relictam Regie Maiestatis defuncte, et filium eius Maiestatis ex altera parte, item reverendissimum dominum fratrem Georgium, episcopum Waradiensem, thesaurarium et locumtenentem etc. a tercia parte contracta­remus, illud quoque transaccioni nostre subiectum est, ut magnificum dominum Franciscum Kendy de Zenthywan suosque posteros ob eminenciam sui inter ceteros tanquam servientes Regie Maiestatis facultate alios antecellendos, autho­ritate pleni mandati Regie Maiestatis, qua in presentiarum fungimur, duximus, judicavimus et decrevimus, ut eosdem suosque posteros in cunctis eorum bonis 246

Next

/
Thumbnails
Contents