Levéltári Közlemények, 80. (2009)
Levéltári Közlemények, 80. (2009) - Közlemények - NEMES GÁBOR: Salánki Ágoston. A királynéi kancelláriától a győri püspöki székig
Közlemények ritum et inane, si secus super hiis per quoscumque quavis auctoritate scienter 106 contingeret attemptari. Postmodum vero dicta ecclesia, qua per obitum eiusdem episcopi, qui extra Romanam Curiam decessit, vacante nos vacacione huiusmodi fidedignis relatibus intellecta ad provisionem ipsius ecclesie celerem et felicem, de qua nullus preter nos ea vice se intromittere potuit sive potest reservacione et decreto obsistentibus supradictis, ne ecclesia ipsa longe vacacionis exponatur incommodis, paternius et solicitis studiis intendentes deliberacionem, quam de preficiendo eidem ecclesie personam utilem et eciam fructuosam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te archidiaconum de Clus ecclesie Transsilvanensis decretorum doctorem in sacerdocio constitutum, cui de vite mundicia, honestate morum, spiritualium providencia et temporalium circumspectione aliisque multiplicum virtutum donis apud nos fidedigna testimonia perhibentur, direximus oculos nostre mentis, quibus omnibus debita meditacione pensatis de persona tua nobis et eisdem fratribus ob dictorum tuorum exigentiam meritorum accepta ipsi ecclesie Iauriensi de eorundem fratrum consilio auctoritate apostolica providemus, teque preficimus in episcopum et pastorem, ipsius curam et administracionem tibi in eisdem spiritualibus et temporalibus plenarie committendo firma spe fiduciaque conceptis, quod dirigente Domino actus tuos prefata ecclesia Iauriensis per tue circumspectionis industriam et studium fructuosum regetur utiliter et prospere dirigetur grataque in eisdem spiritualibus et temporalibus suspiciet incrementa, iugum igitur Domini tuis impositum humeris devote suscipiens curam et administracionem predictas sic salubriter geras et solicite prosequaris, quod prefata Iauriensis ecclesia gubernatori circumspecto gaudeat se commissam tuque preter eterne retributionis premium nostram et dicte sedis benedictionem ac graciam valeas exinde uberius promereri. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quadragesimo quinto, pridie Idus Novembris, anno quindecimo. Simili modo: Dilectis filiis, capitulo Iauriensi. Salutem etc. Divina disponente clemencia etc. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem electo tanquam patri et pastori animarum vestrarum humiliter intendentes [fol. 253r] ac exhibentes sibi obedientiam et reverenciam debitas et devotas eius salubria monita et mandata suscipiatis humiliter et efficaciter adimplere curetis. Alioquin sentenciam, quam idem electus rite tulerit in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctoritate Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Datum, ut supra. Simili modo: Dilectis filiis clero civitatis et diocesis Iauriensis. Salutem etc. Divina disponente clemencia etc. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scipta mandamus, quatenus eundem electum tanquam patrem et pastorem animarum vestrarum humiliter admittentes ac exhibentes sibi obedienciam et reverenciam debitas atque devotas eius salubria monita et mandata suscipiatis humi10 6 A jobb margón kiegészítés: 'vei ignoranter'. 18