Levéltári Közlemények, 79. (2008)

Levéltári Közlemények, 79. (2008) - Forrásközlések - TUZA CSILLA: III. Károly céhrendeleteinek hatása egy 1750. évi vizsgálat tükrében 251

Tuza Csilla: III. Károly céhrendeleteinek hatása Magistratum, quod absque sufficienti causa, uni vei alteri Magistro plures Sodales admissi forent, conqueretur. Tali in utroquc casu recursus Parti utrique ad Instantias Superiores Summendus admittitur, abinde finálém Deliberationem praestollaturit. 35 Quantum autem Tyrones seu Tyrocinium ipsorum concernit, ut in assumendis Tyronibus praestari solita vei desiderata, Cautionis Quotta sit Tollerabilis, et non praecise in aere parato deponenda, verum sufficere, si aliquis honestus vir vei Civis pro ipso caverit. Quosi tamen aliquis Idoneus Iuvenis cum tálam Cautionem, seu Caventem adinvenire aut sistere nequiret, Eo in casu loci Magistratus tale Cautionis Quantum sciet moderare vei pláne dispensare. Econverso tamen ne quispiam minus habilis aut minus Idoneus ad Magisterium perveniat. Statuitur ut Tyrocinij et Peregrinationis Annos, quemadmodum et Magsiteriale opus, vulgo Master Stuk dictum, tam bene Magistrorum filij seu etiam illi, qui viduas vei Magistrorum filias in Uxorem duxerint, in tantum subire, adimplere et perficere sicuti reliqui alij Neo-Magistri, ita ut in futurum quidquam cum ipsis Dispensetur. Nisi fors propter miserabilem viduarum statum, loci Magistratus id adinvenerit, ut cum socio sue sodale tali, qui talem Miseram Viduam, vei alicuius Magistri filiam in Uxorem duxerit, quoad perficiendum Masterstuck dictum dispensaverit, ita tamen si ad perficiendos alios opificij sui labores sufficienter capax compertus fuerit. 36 Decimo Quarto ut Modesta, morigera et pacata vita, cum omni debito obsequendi studio inter Magistros et Sodales observetur, serio ijsdem praecipitur. Et quamvis quidem tenoré praemissorum de praerecensitis sociorum Excessibus uti ijdern vocant aufitreten, Schaeíten et Schmetzen dictis, satis praecantum haberetur. Nihilominus tamen hic loci iterato ijsdem Cehalistis Opificibus, tam Magistris quam Sodalibus id quoque Severissime Inculcatur, ut Modeste, Paccate, ac Morigere intra se vivant, verum etiam debitum respectum erga superiores suos, et Magistratum habeant, secus enim si in sua priori Malitia et Perficatia perseveraverint, et ita irrefrenatam vitám duxerint, facile modus et modalitás ad instar aliorum Regnorum et Provinciarum arripietur, omnia Mechanicorum Contubernia in genere ac in concreto Tolendi et cassandi. Qualiternam autem tam Priores quam et moderni in hac Conformitate elargiti vei elargiendi Cehales Articuli adamussim respici et observari valeant, statuitur ut hi Neo Reformati quo eosdem unus quisque legére non solum possit publice affigans, et Pálam Publicentur, verum etiam ad Cujuslibet opificij Arcam unum Exemplar imponatur, et tam pro nunc, quam et in futurum singulo Anno semel, tempore Celebrati vei celebrandi Congregationis suae in praesentia Deputati Commissarij perlegantur, ac etiam Tyronibus tempore ipsorum pro sodalibus fiende Pronunciationis, praelegantur, atque ad eosdem stricte observandos praemoneantur. 37 Decimo quinto. Quoniam vigore Generális Pragmatice hujus Sanctionis adamussim observanda observari praeciperentur. Ideo id, quod hujusmodi praevie seu perprius confirmatis opificij Articulis, ne fors aliquid contrarij contineretur, illud per fiendam Pragmaticae hujus Publicationem abrogandum atque Cassandum venire. Id autem e converso in illis prioribus Cehalibus Articulis, huic neo statutae Pragmaticae Sanctioni nihil in Contrarium vergeret, penes id et in futurum quoque permanere debere. 38 35 Margón megjegyzés: Stare. 36 Margón megjegyzés: Stare. 37 Margón megjegyzés: Stare. 38 Margón megjegyzés: Stare. 269

Next

/
Thumbnails
Contents