Levéltári Közlemények, 77. (2006)

Levéltári Közlemények, 77. (2006) 1. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből / 105–139. o.

Molnár Antal: Murin András jezsuita szerzetes szekszárdi útinaplója 1710-ből augendis possessionibus aviditatem: ego jocose refutabam. Subridente ad sermones utriusque, qui adfuit, franciscano. Demum collaudato commendante, quod negotia a se aliena missa facérét, discessi. Vice-comitem quaerens apud commendantem inveni, sa­luto, peto assignari horam, qua exequar propter quae nomine commendantis evocatus ad comitatum relegor. Prima ejus resalutatio in hunc modum concinnata erat 60 : Quomodo vos occupastis abbatiam, sicut lupi rapaces. Hic transivistis, nec mihi insinuastis: hoc est in praejudicium comitatus. Dixistis vos ire Quinque-Ecclesias, ivistis in Szexard. Cur non directe ivistis Quinque-Ecclesias? Cur non ambo? Ad haec ego vultu mitiori: cum lupis mihi nihil. Quod feci, factum esse jure. Simontornyam transiens nihil insinuavi, quod oporteret me prius loqui cum superiore Quinque-Ecclesiensi. Quinque-Ecclesias me ire dixi, ivique properans: sic statútum erat, sic sonant patentes. Ivi per Szexard via longiori, ut superiori statum abbatiae referre scirem. Socium cum impedimentis in Szexard reliqui, ut irem celerius, rediremque sive in Szexard, sive Simontornyam directe ad comitatum. Item ut superiori, si adesse vellet (quod fecit), in curru páterét locus. Item, ut si aliquo infortunio occuparer in itinere Quinque-Ecclesiensi, restaret socius, eadem mecum pleni­potentia fultus, qui jus principális tueretur. Mitior factus vice-comes primam pomeridi­anam assignavit, me pro duodecima ad prandium invitans. Acceptavi lubens, mansique ibi usque ad quartam, in cibo et potu exiguus, copiosus in discursu. Praemissa longa captatione benevolentiae, Szexardienses ut protegeret, petii, invenique promptum. Ad­didi, ut vi muneris sui, vi mei desiderii, vi 61 relegationisque ad comitatum a commen­dante factae videret jus nostrum in abbatiam, mitteretque officialem mecum, idem subdi­tis promulgaturum. Negavit se facturum, ne facérét, monitum a dominó Palliati ut su­premo commissario, quod abbatia recidisset in fiscum. Item ab eodem, ut fautore domini Pilati, facti (ut dicebat) jam ante annum abbatis de Szexard. Item quod cum non in­sinuaverimus priusquam intrassemus abbatiam, tueremur nos ipsi, prout vellemus. Ejici­endosque nos per fiscum probabiliter ajebat. Scripsisse se de nobis dominó Palliati, dom­inó generáli Nem, 62 scripturos plures ad aulám. Respondebam ad singula, Achillem in fine locans: venisse me ad comitatum, quam potui humanitus velocissime, volaturum fuisse, si potuissem. Evocatum me pariter a commendante, relegatumque ad comitatum, ut jus in abbatiam monstrarem. Adsum, monstrare cupio: non audior. Cur evocor? Cur relegor? Tacuit vice-comes. Die 29. Dies Mercurii. Magnam valetudinis alterationem patiens ad vesperum usque nec comedi, nec bibi. Scripsi patri Hevenesi de rebus hucusque actis. Die 30. Dies Jovis. Serenum, frigus intensum. Vice-comes instrumenta nostra literaria per notarium comitatus légi curavit, praesente se, me, Andrea Maurer, et occasionaliter duobus minoribus officialibus bellicis. Non placuerunt illi testes pro installatione adhibiti; item absentia diversorum capitularium, quos certo contradicturos fuisse ajebat. [pag. 9.] Officialem, jus nostrum coram subditis promulgaturum absolute denegavit. Tunc ego iterato dixi, egisse me apud inclytum comitatum, quantum satis judicabam, testesque velle rei hujus qui adsunt. Dominus vice-comes ageret, quod lubet, me interim ex abbatia non abiturum, donec in foro competenti, quod justum est, peragatur. Si ab aliquo in­festarer, protestari me actu, protestaturumque post solenniter. lile protestari, se contra me nihil acturum neque curaturum, quiscunque abbatiam possideret. Quin imo optare nos suos vicinos. Scripsi haec fuse patri rectori Tyrnaviensi, misique sub volanti ad 60 Betoldás: vultu admodum severo. 61 Betoldás: evocationis. 62 Dietrich Heinrich Freiherr von Nehem császári tábornok (1697-1713). 127

Next

/
Thumbnails
Contents