Levéltári Közlemények, 74. (2003)

Levéltári Közlemények, 74. (2003) 1–2. - FORRÁSKÖZLÉSEK - Csetri Elek: Iratok a jakobinusság erdélyi történetéhez / 221–255. o.

Cseíri Elek: Iratok a jakobinusság erdélyi történetéhez 253 De Ladislao Málnási referunt testes 49, 50, 52, 53, 54 eundem, qua viceiudicem nobilium ante annum circiter venisse ad possessiones sui processus Fel Enyed et Kákova, ibidemque convocatam plebem interrogasse: An cum imperatore, vei verő dominis possessoribus consentire vultis? Cumque ubivis dixissent coloni: Et imperátori, quae sua sünt, daturos et dominis suis necessaria servitia praestituros abivisse, nec sciri, quo fine, et quo ex motivo haec interrogaverit. Caeterum in convulsionem tranquillitatis publicae ac retardationem altissimi emolumenti vergere videri istud etiam declarant testes multi, quod tum in comitatus, quum oppidi Nagy Enyed gremio per nonnullos privata et potissimum nocturna conventicula celebrentur; celebrantur autem in comitatu, vei in Tür apud Alexandrum Gyújtó; vei in Szent Benedek apud Laurentium Mohai; vei in Diód apud Iosephum Málnási, vei occasione sedium partialium, ubi illarum locus fígitur; vei denique in oppido Nagy Enyed, dum congregationes indicuntur, in hospitio Alexandri Gyújtó apud Ioannem Kiss senatorem, aut alterum Ioannem Kováts; conventiculorum horum membra consistere ex toties fato Alexandro Gyújtó vice.comite, Francisco Pávai supremo iudice nobilium, comite Ioanni Lázár, barone Martino Seeberg, Laurentio Mohai. Iosepho Málnási, Michaele ac Samuele ambobus Csató, Franciscus Fosztó, Ioanne Sárdi, fiscali comitatus Sigismundo. Kováts de Kovászna. Iosepho Miske Seniore in Pélerfalva residente, Franciscus Biró et Ioanne Kiss senatoribus, Franciosco Benedek notario oppidi Nagy Enyed, et Ioanne Kováts braxatore Nagy­Enyediensi, quibus accedunt alii quoque iuniores et inferioris sortis homines necessitate ita exigente nonnunquam adhiberi consueti. In oppido verő Nagy Enyed solent convenire memorati senatores et nótárius. Iosephus item Bardotz, Stephanus Fülöp, ac alii, quos convocare ipsis piacet, hi enim sünt primarii; fatentur haec praededucta testes 2, 6, 8, 35, 36, 41 et 48, qui quidem scopum horum conventiculorum adaequate determinare non possunt, sextus tamen coniicit in iis contra se, ac excellentium dominum.librum.baronem supremum comitem laborari; sed plura etiam fíeri posse.reliqui autem observatum esse cum eodem asserunt, quod dum gravior aliqua propositio comitatui transponenda venit, tunc potissimum illám antevertere soleant, et habita concertatione, stabilitoque suo sensu accedant ad congregationem,ac illum uno exponente reliqui unitis animis tueantur, ut adeo teste 41, vix unquam absque tumultibus propter illos caetus publici comitatus haberi possint;adferunt in exemplum congregationes anni 794 binas, in quarum altéra de cassa domestica repetenda, et eatenus instruendis deputatis, in altéra de subsidio belli agendum erat; in utraque ingentes fuisse tumultus, et quidem quoad cassam via facti recipiendam vix non vim adhibitam esse docent testes 24. et 41.vixque illám excellentissimi domini.libri.baronis. supremi comitis rationibus amovcri potuisse; quoad subsidium belli agente juxta testem 48. fiscali comitatus Sigismundo Kováts et citra laesionem decreti Uladislaiani nedűm offeri, minus dari absque comitiorum celebratione aliquid licere,atque adeo qui darent, aut offerent quidpiam, fiscali actioni subüciendos esse proponente, et Alexandro Gyújtó exhibiti sibi per eundem decreti citati contextum publice perlegente, istud effectum est, ut iuxta testes 2. et 48, multi ex metu subeundae fiscalis actionis nihil promittere ansi sint, quin domos suas repetierint, testibus verő 24. in tumultum aliquii proruperint, 41. et 48. proposiio absque effectu quolibet adhaeserit. Observavit insuper 48. testis ex conventiculo eorum celebrato tria frusta chartáé purae circumlata esse, quorum singula Fiscalis comitatus memoratus Kováts per se subscripta ad alios pro subsignatione transmiserit,iisdemque sic subscriptis reprasentationem aliquam baro.Seeberg concluso et votisationi comitatus tunc habitae contrariam inscripserit,quae tamen,quia nonnulla subscribentibus prorsus ignota in se continere deprehensa esset, per plerosque revocata sit. Addit denique Iosephum Málnási esse conventiculorum illorum convocatorem et conductorem, qui proxima etiam marchali conngregatione gravissimis propositionibus semet solus publice opposuerit. Testis 44 fatetur, se qua electae communitatis Nagy Enyediensis membrum semel a[nno] 795. cum reliquis ad domum fiscalis Kováts vocatum eo venisse, ac post multos ultro. citroque habitos sermones aliis etiam super eo expostulantibus dixisse: quod ad privatas huiusmodi domos amplius comparere nolit, esse communitati satis amplam domum praetorialem,id enim sápit conventicula, ex quorum frequentatione orta sit revolutio Gallorum quae ipsos tot malis involverit. Ad quam

Next

/
Thumbnails
Contents