Levéltári Közlemények, 73. (2002)
Levéltári Közlemények, 73. (2002) 1–2. - FORRÁSKÖZLÉSEK - C. Tóth Norbert: Vingárti Geréb Péter országbíró ítéletlevele 1498-ból / 131–175. o.
152 Forrásközlések sexagesimo, quarto nonas decembris, [1360. dec. 2.] regni autem sui anno vigesimo tertio dupplici suo sigillo communita habens in se tenorem littere donationalis eiusdem domini Lodovici regis hunc tenorem continentia: Nos Lodovicus Dei gratia rex Hungarie memorie commendamus, tenoré presentium significamus, quibus expedit universis, quod Ladislaus, Iohannes miles et Paulus filii Fanch aule nostre familiáris iuvenes ad nostram maiestatem aggredientes presentiam fidelissima ipsorum obsequiosa merita, primum excellentissimo principi et magnifico dominó Karulo, olim inclito regi Hungarie, recolendam memorie genitorum nostrorum et demum ipso patre nostro vocatione dominica, cui nulla caro animata novit subsistere de huiusmodi ergaskulo(!) sublato quiessciturque solatio aggregato, nobisque in sui regiminis culmine gratia salvationis arudina(?) conscendentibus nostre maiestati totó fervore cordis sui a pueritie ipsorum temporibus omni caraminis(?) studio exhibita et impensa proponendo declarantes et in memóriám nostre maiestatis revocantes, quandam possessionem Béren vocatam in comitatu Simigiensis sitam et adiacentem, que quandam a suis predecessoribus alienata et regiis manibus predicti patris nostri devoluta extiterat a nobis ipsis reddi et restitui humiliter et nostris genibus regiis solotenus provoluti postularunt. Nosque, qui ex suscepti regiminis nostri officio unicuique, quod suum est, restituere et restaurare debemus et unumquemque regnicolarum nostrorum in suis iuribus illesos conservare tenemur, fidelia servitia ipsorum filiorum Fanch, primum dicto patre nostro regi et demum nobis locis et temporibus opportunis sollicitis cura impensa attendentes predictam possessionem Béren nominatam, tum pro eo, quia ex tenoribus quarundam litterarum, unius scilicet prefati patris nostri patentis priori cum clipeoli sigillo suo consignate ipsam possessionem Béren, per dictum patrem nostrum dicto Fanch pariter prenominatorum Ladislai, Iohannis et Pauli restitutam főre et aliarum litterarum clausarum unius, scilicet Iohannis quondam palatini boné memorie et alterius religiosi conventus Symigiensis rescriptionalis ipsis filiis Fanch statutam fuisse, necnon similiter patentis domini Wylhelmi Drugeth palatini et iudicis Cumanorum in bona memorie defuncti, in quadam sua congregatione universitatis nobilium comitatus Simigiensis, Symigii celebrata, ad attestationem universarum nobilium in dicta congregatione adherentium ad trinariam requisitionem eiusdem domini palatini factam confecte per dictos filios Fanch nobis exhibitarum dictam possessionem Béren ipsorum főre, tum etiam universis prelatis et baronibus ac nobilibus regni nostri in curia nostra residentibus. Nos edocentibus et referentibus nobis ipsam possessionem Béren in comitatu Symigiensis prenotato adiacentem ipsorum filiorum Fanch hereditariam extitisse et ab ipsis indebite alienatam fuisse veridice cognovimus, ob hoc eandem possessionem Béren in prenominato comitatu Symygiensis situatam, quam magister Baand Rufus pro honore regio hactenus conservavit, ab eodem aufferentes cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis universis, quovis nominis vocabulo nominatis seu vocitatis in superficie eiusdem existentibus, ex voluntate se-