Levéltári Közlemények, 70. (1999)

Levéltári Közlemények, 70. (1999) 1–2. - KÖZLEMÉNYEK – TANULMÁNYOK - Guszarova, Tatjana: A sárosi követválasztás utójátéka az 1659. évi pozsonyi országgyűlésen / 3–22. o.

18 Közlemények Quore huic praejudicio et abusui, ut tempessive remedium aliquod adhibeatur, et de caetera apud Universitates Comitatuum libera Vice Comes electio permaneat, quae semper per consensu totius Comitatus, et non praecíse per Supremum Comitem fieri consuevit. Supplicant Majestatae Vostrae Sacratissimae Status et Ordines, quod sicuti electio Vice Comitis ad mentem praecitatorum Articulorum Universitatibus libera relinquitur. Ita etiam Supremi Comites ad officium Vice Comitis candidandos babiles et idoneos absque descrimine Religionis communicstur, cum UniversitatibusComitatuum negotio candidare et denominare debeant, ut sic non impositione, sed libera Vice Comitis electione eligantur. Hi et Domini Supremi Comites officiis et authoritatibus suis fungantur, ac Universitates etiam Comitatuum a quibusvis molestiis et difficultatibus reservabuntur. Dominus verő Andreas Sztankay nomine Catholici Status per omnia contrarium porrexit Gravamen, in quo tam innocentiam Domini Comitis, quam Candidatorum habilitatem asserit. Candidationem nem contra Leges, verum juxta datam sibi plenariam authoritatem rectam et ordinariam, consensu Dominorum Catholicorum factam, confirmat et approbat; et non nisi ódium Evangelicorum contra fidem Catholicam, exindeque subsecutam contumatiam culpat. Cui simile etiam ex parte Domini Comitis est porrectum. Imo tantum abest, ut pro fidelibus pro temporum varietate praestitis Domini Andreáé Dobay servitiis, eundem aliqua gratia vei respectu prosecutus fuisset. Quin imo eundem Procuratorem simul et judicem in Comitatu agere, suos Conceptus per scribas, et fratrem suum allegare affirmans, ut postea et eidem cautum sit facere lege Regni in Gravamine institit. Quod privatum, non publicum exsistens Gravamen, Domini Nuncii Comitatuum insertionem illius impugnabant, et nostrum quod esset commune annectendum urgebant. Verum Dominus Zákány ad Resolutionem per Dominum Palatinum benigne oblatam, et necdum tamen effectuatam svasit utriusque partis Gravaminum insertionem diferri. ... Die 5. Septembris ... ad instantiam Dominorum Evangelicorum nunciorum Comitatus Sáaros ratione Compilationis propter inaequalem Domini Comitis Ladislai Rákóczy in Vice Comitem Candidationem motae controversiae, et scissionis amandandos et ablegandos esse duximus, íirmissimaque proditi fiduciam eosdem aliquid mediante sua interpositione effecturos ablegavimus et emissimus. Eademque die Gravamina Religionis per Nobiles et Egregios Andreáé Dobay, Stephanem Ketskes, Georgium Draskoczy compilata, crastina die proponenda, ante alia Gravamina decrevimus. ...Die 11. Octobris Domini Regnicolae iterum conveniunt, ez in Gravaminibus accordare contendunt. ....Pro Gravamine etiam illigitimorum Mandatorum et exmittendarum particularium mentionum est conventum... MOL N 114 Archívum Regni. Kovachich Márton György gyűjteménye. Acta Diaetalia. Vol. 20. 3. Francisci Liberczey Diarium Diaetae Posoniensis Anni 1659. a die 21 Julii usque diem 7. Novembris deductum. Anno Domini 1659. die 21. July movimus domo nostra, et DEO propitio die 27. ejusdem appulimus Posonium, ubi sequenti Statim die, nempe 28. ejusdem, tam Dominó Personali, quam Excelentissimo Dominó Comiti Regni Palatino Credentionalibus ... Comitatus hujus, debito honore, et re véren tia praesentatis, Nobisque condecenter utroque exceptis, ad hospitia divertimus.

Next

/
Thumbnails
Contents