Levéltári Közlemények, 63. (1992)
Levéltári Közlemények, 63. (1992) 1–2. - Szakály Ferenc: Javaslat a „Monumenta archivalia historiam regni Hungariae maedii aevi illustrantia” munkálatainak beindítására / 157–173. o.
, Momunenta Archivalia Históriám Regni Hungáriáé Maedii Aevi Illustrantia'' 163 desiderio solvis sancte unionis ecclesiastice salutares conspectare cernebatur amplexus. Quamvis enim nos et omnia regna nostrafereque totius mundi Christiani principes et regna ipsum solum sacrosancte Romane ecclesie sumpmum pontificem verumque et indubitatum Christi vicarium teneremus firmiter et reputarent, paucis quibusdam sub aliorum duarum de papatu se ingerentium obedientia remanentibus, ipse tarnen primus firmissimo suo iuri papali voce et scripto cessit et suam cessionem palam promulgavit. Igitur cum omne genus utilium sancte matris ecclesie negotiorum cresceretin melius iamque desidemtos salubriter inchoatorum exitus sancta media pollicerentur, maligna veteris inimici scintilla non defuit, invidens namque tam piis actibus humane salutis adversarius ad dissolvenda huius sancte unionis et pacis leta principia innate versutíe laqueos tetendit etprefatum Iohannem a bonitateprime voluntatis evertit, qui immemor salutis et honoris a zelo sancte devotionis exiliens comitatu cuiusdam Fridrici ducis Austrie conquisito de predicta civitate Constantie in tempesta nocte quadam clam cunctos abscessit, quo agnito inter cunctos oriebatur stupidus rumor. Cernebatur in vultibus patrum doloris cordialis index pallor, dissecabantur piorum corda mesticiis et de turbatione subitanea tam sanctissime gerendarum rerum hincinde lamentabilibus querelis collatis maxima optinende desiderabilis unionis spes non modicum tendebat tristis et tediosa languescere. Sed quidpoterat remedii causis omnipotentis abesse, subito namque conquiriter mox invenitur quemadmodum super hiis dominó cooperante fórét consultius providendum. Nos quippe uti sancte matris ecclesie defensores et advocati prefato Nicolao palatino tunc nobiscum existente et ad omnia strennue gerenda solite animositatis audacia decentisque sue familie bellicis viribus suffulto accersitis nostris sacrique imperii fidelium necnon ipsius Nicolai palatini virtutibus adversus prefatum Fridericum ducem, huiusmodi nepharie proditionis auetorem, triumphalem commoventes exercitum obsessis et ablatis omnibus castris, fortaliciis, civitatibus et territoriis eiusdem ac nostris manibus vendicatis pauco temporis intervallo eundem Fridricum ducem dei ultione in sui sceleris vindicta collapsum personaliter se in dicto sacro concilio et nostro conspectu adducto etiam prefato Iohannepapa representando artavimus, quem eiusdem concilii sententia sanctiente ducatu cunctisque bonis ad tunc in tempus deliberationis maturioris privatum relinquimus. Similiter prefato Johanne papa, donec de ipso per ipsum sacrosanctum concilium decerneretur, qualiter agendumforet, sub certa custodia reservato, ipso denique sacro concilio in pacis amenitate remanente Gregorioque, qui et Angelus Corario dicebatur et alter erat contendentium de papatu per magnificum Karolum de Malatestis, irrevocabilem ipsius procuratorem iuri, quod in papatu sibi competere pretendebat in ipso sacro concilio per effectum cessionis renunctiante consequenter, dum nos pro eiusdem sancte unionis perfectione procuranda ipsius sacri concilii votisperorati, de dicta Constantia pretextu habendorum tractatuum cum Petro de Luna tertio contendentis de papatu et quibusdam regibus et principibus sub ipsius obedientia constitutis nos in partes Francié et Aragonie personaliter contulissemus, idemque Nicolaus palatínus non absque singulari nostri requisitione cum sue familie decenti ornatu sumptuosis expensis apositis maiestatem nostramfuisset comitatus. Nos quoque eundem prudenti consilio et industrie perite legalitate probatum primum de civitate Narbonensi, quam personaliter applicueramus, ad regnum Aragonie tractaturum cum serenissimo Ferdinando rege Aragonie etc., fratre nostro carissimo, ipso Petro de Luna de securitate accessus nostri etprelatorum etprincipum nobiscum proficiscentium inchoaturum, etiam cum eisdem principia conferendorum in negotio sancte matris ecclesie et ipsius desiderabilis unionis transmisissemus. Ipse ad eorundem regis et Petri de Luna presentiam in civitate Perpiniani accedens prudenti sui maturitate consilii, nedum ipsius nostri itineris securum procuravit et nobis significavit accessum, verum etiam, quod multo celebriori laude ferimus recolendum, prudenti consilio sue sollicitudinis memoratum regem Aragonie iusiurandi sacramento convenit, ut ipse rex sepedicto Petro de Luna cedere nőlenti papatui, quod se nobis advenientibus facturum spoponderat, per se ipsum suosque