Levéltári Közlemények, 63. (1992)
Levéltári Közlemények, 63. (1992) 1–2. - Solymosi László: Az egri káptalan dékánválasztási statútumai a XV. századból / 137–156. o.
152 Solymosi László Inter sollicitudines pastorales nostris humeris incumbentes praecipuae in hoc discessu nostro ad Románam curiam apud nos potissimum locum obtinet, ut subditos nostros signanter vero fraternitates vestras, quas paterna charitate prosequimur, in 10 pacifico et tranquillo statu relinquamus et honestis desideriis vestris — quantum cum Deo possumus — favorabiliter annuamus. Cum itaque his diebus prudenter et opportune prospexeritis: experientia docetur, quantum expediat et pernecessarium sit fraternitatibus vestris pro eorum possessionibus non conservandis modo, sed augendis aliisque utilitatibus vestris communibus et particularibus providendis, ut decanatus 15 officium, quod alioquin per incuriam intermissum fuerat, denuo erigatur decanusque e medio vestri eligatur et assummatur, qui pro sua cura et diligentia rerum vestrarum curam gerat specialem proventusque vestros et emolumenta vobis debentia fideliter administret et restituat ipsumque decanum eligeretis ac nonnullas constituiones ad huius modi officium necessarias et opportunas unanimi consensu feceritis ac pro 20 earum robore et stabili firmamento illas nobis obtuleritis humiliter supplicantes, ut eas auctoritate legationis nostrae et ordinaria approbare et confirmare ex nostra benignitate dignaremur. Quarum quidem constitutionum tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: [Következik az egri káptalan keltezetlen oklevele. Lásd az 1. szám alatt.] Nos igitur Gabriel cardinalis et legátus praefatus considerantes supra scriptas 25 constitutiones provida et matúra deliberatione confectas ac firmiter confidentes per eas bona et iura ad mensam vestram capitularem spectantia longe melius et securius conservari, augeri et defendi posse fructusque redditus ex illis provenientes recte et fideliter reddendos et distribuendos exindeque plures vobis utilitates et commoda provenire posse, tanquam rationabiles et iuri consonas, eas omnes et singulas in om30 nibus et singulis partibus suis confirmandas, ratificandas, roborandas et approbandas decrevimus praefataque auctoritate nostra praesentium tenoré eas in perpetuum valituras confirmamus, ratificamus, roboramus et approbamus per praesentes electionemque nuper de moderno decano per vos factam ad ipsum decanatus officium similiter approbamus et confirmamus, supplentes etiam eadem auctoritate nostra omnes 35 et singulos defectus, si qui forsan in ipsa electione intervenissent, quibus et aliis quibuscunque in contrarium facientibus non obstantibus, volumus earn in suo robore permanere. Mandantes nihilominus omnibus et singulis, quorum interest vei interessé poterit in futurum, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena, ut easdem constitutiones observent et inviolabiliter observari procurent. In quorum 40 omnium et singulorum robur et testimonium has nostras litteras fieri fecimus sigillo nostro maiori et vestro capitulari appensione munitas. Datum Agriae in nostro episcopali palatio die vigesimo quinto Augusti anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Sixti divina Providentia papae quarti anno nono. 9 quas/quos AB || 11 favorabiliter om. D || 12 docetur/docente ABGyD || 14 ut/etc. A, ut/et B | decanatus/decani D || 15 alioquin/aliquando ABD, aliquamdiu Gy | fuerat/fuerit A || 17 emolumenta/emolimenta AB | vobis om. Gy || 18 eligeretis/eligeritis ABGy || 19 opportunas/oppordunas B | pro earum/per earundem A, per earum B 11 20 humiliter supplicantes/supplicantes humiliter ABD | f 21 auctoritate/authoritate ADGy, auctore B I et 1 om. D || 22 dignaremur om. AB | constitutionum/consecutionum AB || 24 a Nos usque adfinem om. C (I 25 provida/proinde AB || 27 redditus om. D | provenientes/proventus D || 28 plures vobis/vobis plures ABD || 29 consonas/consonans AB || 30 a confirmandas usque ad valituras om. D || 31 auctoritate/authoritate ADGy || 32 et approbamus/approbamus et confirmamus Gy || 33 decanatus officium/decanatum D | officium om. AB | post similiter add. et ABD || 34 auctoritate/authoritate DGy | nostra om. AB | ante omnes add. per B || 38 et suborn. M || 40 litteras om. M || 42 vigesimo quinto/25. D H 44 post nono. add. dextra subter Angelus de Balcsis {recte: Cialfis) D