Levéltári Közlemények, 58. (1987)

Levéltári Közlemények, 58. (1987) 1–2. - Blazovich László–Géczi Lajos: Kiadatlan oklevelek az egri egyházak levéltáraiból / 27–37. o.

Kiadatlan oklevelek az egri egyliázi levéltárakból 31 Excellentisimo dominó suo Karulo dei grácia illustri regi Hungarie capi­tulum ecclesie Waradiensis oraciones in dominó cum perpetua fidelitate. Lit­teras vestre serenitatis patentes recepimus inter cetera continentes, quod quandocumque uel quocienscumque per anni circulum per honorabilem capitu­lum ecclesie Agriensis requisiti fieremus ad citaciones, inquisieiones, recap­tiuaciones et reambulaciones aut statuciones possessionum seu terrarum neo­non ad erecciones metarum earundem possessionum nostrum hominem pro testimonio fidedignum mitteremus, quo presente Nicolaus filius Mark de Abraham homo vester premissa omnia juris ordine obseruato uel aliqua premissorum iuxta mandátum vestrum persequeretur, post hec autem facti seriem quocienscumque expediret vestre celsitudini fideliter rescriberemus. Nos igitur vestris mandatis obtemperantes, vt tenemur, misimus vnum ex nobis virum ydoneum et discretum, videlicet Johannem presbiterűm prebendarium de katedrali ecclesia et canonicum ecclesie beaté virginis, qui vnacum eodem Nicolao filio Mark homine vestro ad nos reuersi concorditer nobis retulerunt, quod cum semel et secundo in faciem possessionis Chepus vocate in comitatu Borsudiensi existentis, de qua quendam particulam cum ecclesia beati Michaelis archangeli per potentes nomine térre Scenholm indebite fuisset occupata, acces­sissent et eandem particulam primo presente magistro Michaele castellano de Fyzer, homine magnifici viri Philippi palatini reambulassent, et demum si­militer homine eiusdem palatini Tumpus nominato filio Dionisii filii Irizlai per ipsum palatinum ad hoc destinato eandem particulam térre simul cum ipsa ecclesia beati Michaelis ad ipsam possessionem Chepus quibusdam erectis metis lapideis in medio ipsius ville Scenholm distinxissent seu separassent, dictus palatínus in premissa distinccione metarum non contentus, iuramento magistri Petri prepositi ecclesie Agriensis submisisset, vt deposito juramento ipsius magistri Petri prepositi mete, vbi expedirent, erigerentur, que ipsam parti­culam térre ad ipsam possessionem Chepus pertinentem de ipsa terra Scenholm simul cum dicta ecclesia beati Michaelis separarent, quiquidem magister Petrus prepositus prenotatus in octavis beati Jacobi apostoli de nouo preteritis per ipsum palatinum ad ipsum juramentum deputatis presente comite Petro castel­lano de Zaard, uidere dictum juramentum destinasset palatínus prenotatus, ipsis presentibus super eadem particula térre sacramentum prestitisset, prout fuisset moris jurare super terram, quo prestito sacramento in presencia eiusdem comitis Petri et eorum mete hoc ordine erecte extitissent: quod prima méta incipit a parte occidentali iuxta fluuium Egur super vna méta terrea, de qua egreditur directe versus orientem et eundo ad ipsam plagam iungit duas arbores piri, sub quibus sunt due metee terree, de quibus directe veniendo ad eandem plagam orientalem in monticulo iungit vnam metam terream, de qua venit directe ad medium ipsius ville Scenholm ad duas metas lapideas exutraque parte platee eiusdem ville positas, inter quas transit magna strata et exeundo de eadem villa per quatuor metas singulas de se in bono spacio distantes currit ad huc ad orientem et iungit quoddam fossatum per gurgitis aque quandoque fluentis factum, de quo exeundo directe venit ad vnam metam terream, de qua procedendo ad eandem plagam orientalem iungit metas térre capitales Kuesd vocate, super quibus reflectitur ad plagam meridionalem et directe eundo venit ad metas térre Scemere nominate, super quibus iterato reflectitur ad eandem plagam occidentalem et per continuas metas eiusdem terra Scemere, qui separant de ipsa terra Chepus percurrendo iungit iterato ipsum fluuium Egur et contra meatum eiusdem ascendendo venit ad priorem metam, vnde

Next

/
Thumbnails
Contents