Levéltári Közlemények, 34. (1963)

Levéltári Közlemények, 34. (1963) 1. - Paulinyi Oszkár: A Magyar Kamara városi bizottsága, 1733–1772 : forrástani tanulmány / 33–46. o.

A Magyar Kamara városi bizottsága. 1733-1772 41 orgias procréent? Sylvae demum tam focales, pro aedificiis item aptae, quam etiam glandi­ferae quae appertineant, et ex his qualis obveniat provenais? Similiter qualia habeantur pas­ája? In quibus qualia equátia, nee secus et armenta pecorum cornutorum tam eommunium, quam etiam saginatorum, ita et ovium, caprarum, sabellicorum et his similium greges interteneantur? Tandem et minoris oeconomiae proventus, prout essent apes, gallinae, anseres, linum, canabes et his similes specificentur. 2-do. Quot habeat braxatoria et cremati ustrinas? Molas item serarias, farinarias, fullo­nicas, chartaçeas, vei pulverarias, sive illae propriae civitatis, aut privatorum fuerint, harum­que quae sunt proventus? 3-tio. Quales quotque tum in propriis civitatis, tum etiam alienis promonthoriis sitas possídeat vineas, quantumve aut quot urnas vei vasa vini trium vei plurium urnarum procré­ent? Ас in propriis civitatis promonthoriis quale ius montanum aut noná vei décima, et nefors­loco horum a quovis quadrante aut vineae iugero táxarum, gabarum alioque titulo exigi solita diversa imposita, vei ex decimarum praearendatione qualis obveniat proventus. 4-to. Quid fora et nundinae tum annuales, tum hebdomadales ac etiam pecuariae, emolu­menti proférant? Quid porro a mensuris aridorum et liquidorum, ita et a stativis tentoriis ac curribus, vel etiam equis aut portitoriBus aliisque quibusvis praestetur. Нас etiam occasione declaretur, quid ex iure stapulae seu depositionis quarumvis mercium rerumque vendibilium, ut ex vini extranei ac butyri depositorio vulgo Niederlag dicto, item a domesticis foris et iis, qui per singulos dies stationes suas in publico foro tenerent, titulo Standgeld dictae exactionis­obveniat? Demum et proventus portarum in in-, vel exgressu desumi solitus pari modo speci­ficetur. 5-to. Quid item ex appressione stigmatis seu Prondt vina legitimantis, ac ex impositis cerevisiae, tabacae et salis taxis aut aliis proventibus exarendari solitis incassetur, suis inseratur rubricis. 6-to. Diversoria et educilla civitatis communia seu publica quem habeant annuum reditum? Tum ex allodialibus, nonalibus et decimalibus, vel etiam in sortem gabellarum et contributionum desumi et acceptari solitis, ac in defectu horum ex aliis quibusvis coemptis vinis diversisque liquoribus ac etiam mulso, ubi in usu essent. 7-mo. Taxa porro a noviter erigi solitis diversoriis obveniens quid proférât, annotetur» Nee secus 8-vo. Census haederarum, mercantiliumque officinarum. 9-no. Quod sit civitatis emolumentum ex fornaeibus laterieeis ad privatos speetantibus et propriis? In his tegularum et imbricum qualis et quanta exustio? Haec ipsa etiam de calcis exeoctione seu exustione intellecta sunto. 10-mo. An, qualesve excolantur fodinae? Sive illae argenti, auri et cupri vel ferri aut aliorum quorumvis metallorum vel minerarum fuerint. Autj si qui taies fluvii reperirentur,, ubi auri lotura commode exerceretur, exinde quale obtingat lucrum? 11-mo. Quorsum speetarent etiam iapieidinae, sive demum pro molaribus lapidibus, sive pro formandis columnis et statuis vel domorum ianuis ac fenestris, vel si ad strueturam. duntaxat aedificii commodi eruerentur lapides, quid importarent. 12-mo. Piscinae civitatis propriae, stagna, lacus, paludes piscosae quale habeant emolu­mentum? Item v 13-tio. Ex piscaturis fluviorum minorum vel etiam maiorum vulgo tanya dictis tam internis quam externis admissis qualis sit fruetus annuus. 14-to. Venationes, ubi eae haberi possunt, quem proventum importent et quorsum convertatur? 15-to.Ex divenditione palorum, lignorum, ligneorumque diversorum instrumentorum quale emolumentum sit procurâtum. 16-to. Quis fruetus ex pomariis et hortis olitoriis, item lupuletis, cauletis, neenon du­metis, arundinetis, salicetis et vepretis promanet? 17-mo. Telonia, traiectus et quaevis demum portoria aut ripatica quid importent? Tum etiam ab appulsione et alligatione molarum quarumvis privatarum, navium item et ratium harumque divenditione, neenon in ripis fluviorum fieri solita lignorum aliorumque mate­rialium depositione quid et quantum proveniat? 18-mo. Ordinaria vel media tricesima nonnullis civitatibus indulta annue quid importét? 19-mo. Census seu gabae non modo a dominis domorum, sed et ab inquilinis, item mercatoribus et opifieibus ac aliis, in quantum exigerentur, quid constituant? írem 20-mo. Restantes gabae et census, dum per apprehensiones domorum aut alia quavis; via insimul exiguntur, quales et quantae oecurrant. Quae etiam

Next

/
Thumbnails
Contents