Levéltári Közlemények, 12. (1934)
Levéltári Közlemények, 12. (1934) 1–4. - VEGYES KÖZLEMÉNYEK - Fest Sándor: Egy magyar püspök levele volt párizsi iskolatársához a tatárokról / 223–225. o.
VEGYES KÖZLEMÉNYEK 225 nia animantia indifferenter. Quaesivi qualiter exierunt de montíbus ultra quos erant? Dixerunt quod antecessores sui bene per trescentos annos et plus laboraverunt scindendo arbores et lapides, ut possent exíre, antequam exierunt. Quaesivi quantum habent exercitum? Dixerunc qüod XX. dietas durât longitudo, et latitudo X. dietas; XI IL enim milia super sunt in equis qui custodiunt exercitum. Et equos bonos habent sed furiosos, et equi multi sequuntur ipsos absque ductore, ita quod quando dominus equitat, XX. vel XXX. equi sequuntur ipsum, Loricas habent de coriis, et sunt fortiores quam loricae de ferro, et coopertoria equorum. Pedites vero crura habent breviora, et corpus longum, et sunt optimi sagittarii, nulli similes eis, et fortiores arcus trahunt quam Turci. Et quamcunque intrant terram, omnes înterficiunt habitatores terrae, praeter parvulos, quibus Churchitan 5 (qui interpretatur rex regum) signum suum ponit confirmando eos in facie. Et sunt XLII. consiliarii quibus dictus Churchitan consilium suum committit, et nullus de toto exercitu audet loqui nisi clamando, et nullus audet interrogare quo vadít dominus eorum, vel quid facere intendit. Et lac jumentorum at aliorum animalium brutorum bibunt et inebriantur. Alia nova de ipsis praedictis duo volebant dicere, qua via praecedunt eos quaedam gentes quae Mordani dicuntur, quae indifferenter interficiunt homines quos invenire possunt, et nullus audet calciare pedes suos, donec interfecerit aliquem homínem. Et per illos credo quod jam interfecti sunt quidam Fratrum Minorum et Praedicatorum: et alios nuncios quos mísit rex Hungáriáé contra eos, occideruni. Praeterea sciatis quod venient quam citius poterunt, Omnes autem terras et facultates, quas inveniunt dévastant. Omnia destruxerunt usque ad aquam praedictam. Caveant omnes qui hoc audierint, et pro certo hoc habeant; et hoc videbitur, et oculis probabitur; ut credo, ego dico, episcopus Hungáriáé, ínfra V. annos. Et ut hoc sciatur Parisius. et consilium bonum apponatur, si fieri potest, gratia Dei permittente, cuidam archidiacono meo qui erat scholaris Parisius, transcriptum istud misi sigillatum. Fest Sándor. 5 Dzsingisz-kán. -Levéltári Közlemények 15