Levéltári Közlemények, 6. (1928)
Levéltári Közlemények, 6. (1928) 1–4. - ÉRTEKEZÉSEK - Herzog József: A magyar kamarai levéltár története I. : előzmények és szervezés / 1–52. o.
/' 52 DB. HERZOG JÓZSEF parte etiam regiarum camerarum nostrarum sollicitantis propositionen elementer resolvissemus, ut si quae literae et literalia instrumenta apud cameras nostras regias reperirentur, quae jura fisci nostri regii nullo modo tangerent, illa ab aliis jura fisci nostri regii quoquomodo respicientibus separentur, antequam tarnen extradentur, conficiendus eorum elenchus nobis per regiam cameram Hungaricoaulicam transmittatur, ac circa eorum extradationem ulterior benigna ordinatio nostra expectetur, hujus vero separationis et elenchi confeetionis curam saepefato consiliario Kibics concredendam jussissemus, id ipsumque regiae camerae nostrae Hungarico-aulicae sub 5 ta Junii anni labentis benigne intimatum haberetur, ideo idem archivi director et conservator, si quae tales literae et literalia instrumenta reperta fuerint, quae jura fisci nostri regii nullo prorsus modo, adeoque nee active, nee passive tangere possent (qualia nempe sensu praecitatarum legum. Palatino regni unice extradanda intelliguntur) ab aliis actis cameralibus separet, elcnehumque eorum conficiat, notoisque modo praevio submittendum consilio regiae camerae nostrae Hungarico-aulicae exhibeat. Decimo septimo. His itaque praemissis semet eonformaturus et aecomodaturus antelatus archivi director et conservator quemadmodum damnum aerarii et fisci nostri regii in omnibus oecasionibus solerter praeeavere, ita e converso incrementum, emolumentum et utilitatem ejusdem omni studio et conatu seeundare, promovere et procurare tenebitur. Cui in reliquo gratia nostra caesareo-regia benigne propensae manemus. Dabantur in civitate nostra Viennae, die 23 a Octobris anno 1755. regnorum nostrorum decimo sexto. Maria Theresia m. p. (P. H.) C. Ferd. Königsegg-Erps. m. p. Ad mandátum sacrae caesareae regiaeque majestatis proprium. P. A. L. B. a Prandau m. p„ Stephanus Nagy m. p.