Levéltári Közlemények, 3. (1925)
Levéltári Közlemények, 3. (1925) 1–4. - ÉRTEKEZÉSEK - Mályusz Elemér: A szlavóniai és horvátországi középkori pálos kolostorok oklevelei az Országos Levéltárban : első közlemény / 100–191. o.
A PÁLOS KOLOSTOHOK KÖZÉPKORI OKLEVELEI 165 85. Dl. 84.424. (Lepogl, fasc. 2. nr. 9.) 1508 január 6. Venerabilis páter, nobis in Christo plurimum honorande. Noverit vos, paternitas vestra, unam filiam nostram divina permittente dementia, satis bona sanitate frui ac in bona prosperitate esse, nam certam possumus reddere páternitatem vestram, qualiter eadam divina favente dementia omnia negocia et facta nostra in optatum et bonum finem deduximus. Ex quo nunc, precise in.festő nativitatis domini nostri Iehsu Christi predictam filiam nostram magnifico dominó Michaeli de Palocz pincernarum regalium magistro desponsavimus, eundemque dominum Michaelem in filium elegimus. In quo speramus, quod ipse iura nostra peroptime defendere, negociaque nostra supportare potérit, nobisque seipsum bonum et obedientem filium exhibebit. Et nos eciam illám provisionem et promissionem, quam tili cenobio vestro et patribus in eodem degentibus deoque famulantibus promisimus, videlicet in illa possessione Kamenycza vocata, iam comodius leviusque adimplere et disponere valebimus. Nec paternitas vestra in hoc dubia sit, licet enim reverendissimus dominus episcopus Quinqueecclesiensis et alii nonnulli satis apud nos laborarunt, ut illud castrum Trakosthan. vocatum Iohanni Oywlay perpetuaremus. Tarnen certa sit paternitas vestra, quod a nobis nequaquam hoc obtinebunt, sed promissioni nostre módis omnibus satisfacere volumus. Rogamus igitur paternitatem vestram, ut illa sepulcra carissimorum nostrorum vobis sint commendata et similiter pro nobis et filia nostra antedicta ad deum omnipotentem pariter cum patribus ordinis vestri devotas oraciones fundere velitis et nos in brevi tempore partibus in illis personaliter deo duce videbitis. Datum in civitate nostra Lippensi in festő epiphaniarum domini 1508. Beatrix de Frangepanibus illustrissimi condam domini Johannis Corvini Liptovie ducis etc. relicta. Kívül: Venerabili patri, fratri Marco, vicario cenobii ordinis f rat rum heremit árum Lepoglawa vocati, nobis in Christo honorando. Papíron, zárlatán ép gyűrűs pecséttel. t