Levéltári Közlemények, 1. (1923)
Levéltári Közlemények, 1. (1923) 3–4. - KISEBB KÖZLEMÉNYEK - Miklósy Zoltán: A Pálffy-család oklevelei / 347–352. o.
KISEBB KÖZLEMÉNYEK 349 4. Komárom vármegye 1714 augusztus 13-án Komáromban tartott közgyűlésének határozatát, mellyel a közgyűlés I. Lipót király előbb említett kiváltságlevelét tudomásul vette. III. Károly ezen kiváltságlevelét Komárom vármegye 1720 november 4-én tartott közgyűlésében is kihirdették. ÜB immunitatibus et praerogativis, quibus reliqui dicti regni nostri Hungáriáé nobiies gaudent, hactenus continuo gavisi fuissent, eademque ulterius •quoque gaudere deberent; et alias etiam inter reliqua nobilitatis et immunitatis suae beneficia, id quoque praerogativae et indulti haberent, ut sédem iudiciariam in medio eui constitutam servarent, quae sedes Fuissiensis appellata, eadem iurisdictione, qua maior quisque comitatus, praedita, imo supremo quoque comite pro terminatione universarum eiusdem sedis nobilium causarum provisa haberetur, per consequensque iidem querulantes nobiies tempore exercituationis pro contestanda vera nobilitate personaliter quoque insurgere deberent; nihilo minus tarnen vos, nescitur, un de moti praesenti hiberno tarn personale quarterium ipsie imponere, quam etiam ad insolitas gratuitas tempore condescensionum hospitahtates et vecturas eosdem compellere et adigere intendissetis et nisi praefatis eorundem quaerulantium supremus comes semet apud vos eatenus interposuisset, hanc vestram iisdem quaerulantibus summe praeiudicipsam intentionem, ad finem quoque deduxissetis, ac ne fors ulterius etiam deducere, factoque hoc praefatorum querulantium conditionem rurali conditioni parem reddere intenderitis, gravi eorundem quaerulantium nobilitatis praerogativae, et -caesareo regiorum diplomatum, ac indultorum praeiudicio. Unde supplieatum extitit maiestati nostrae nomine et in persona praementionatorum querulantium debita cum instantia humillime, quatenus eisdem circa praemissa clementer providere, vobisque superinde committere et mandare benigne dignaremur, nec pateremur eosdem eatenus, improvise destitui. Cum autem iusta petén ti non sit denegandus assensus; et alioquin etiam tum ad mentem positivarum regni legum,. tum etiam benignae caesareoregiae resolutionis nostrae, quemadmodum residentiae parochiales, ita etiam curiae nobilitares a personali quartirio, gratuitaque tempore condescensionum militarium hospitahtate, ac etiam curruum, seu vecturarum praestatione liberae, exemptae et immunes esse solerent, atque deberent, sed neque conditio horum querulantium conditione reliquorum nobibum, quorum nempe curiae, seu residentiales domus a similibus personalibus oneribus liberae et immunes praeservarentur, deterior esse deberet, nobilitatis siqui•dem praerogativa communis, una eademque per totum regnum nostrum Hungáriáé esset. Pro eo vobis harum serié firmiter praecipientes committimus et mandamus, quatenus aeceptis praesentibus et rebus, sicut praefertur, stantibus, seque habentibus, ex motivis et rationibus praeinsertis admodum iustis et legalibus toties repetitos querulantes nullo personali actuali quartirio, aut militis condescendentis gratuita intertentione, curruumque et vecturarum exactione onerare praesumatis, quin potius eosdem ab omnibus personalibus impositionibus et oneribus, gratuitisque hospitalitatibus et vecturis liberos, immunes et exemptos habere et conservare módis omnibus debeatis et teneamini. Communi suadente iustitia, secus non facturi, praesentibus perlectis exhibenti restituetis. Datum in eivitate nostra Vienna Austriae, die octava mensis Mártii, anno Domini millesimo «excentisimo nonagesimo septimo. Leopoldus m. p. (L. S.) Ladislaus Mátyasowsky, episcopus Nittriensis m. p. Franciscus Somogy m. p.