5. Történeti segédtudományi alapismeretek II. Bp. 1963. LOK 137 p.

Borsa Iván: Irástan (Palaeographia)

.de commission e d omin i imperatoris Sigismundus dei gratia Romanorum imperátor semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex fidelibus nostris universis et singulis tributariis' et vicetributariis nostris regalibus ubilibet in regno nostro Hungarie constitutis salutem et gratiam. Quia fideles nostri iudex, iurati ceterique cives, hospites et incole civitatis n ostr e Corpona vocate libertatibus et prerogativis per divos reges Hungarie, n ostr os scilicet predecessores e.is gr at ipse concessis et per nostram maiestatem confirmátis ab omni bributaria so­lutione de personis rebusque et bonis eorum in n os tr is regalibus tributis facienda exempti sunt et debent esse supportati, ideo v estr e et vestrum cuiuslibet fidelitati firmis nostris damus in mandatis, quatenus a modo in antea a prescriptis iudice, iuratis ceterisque civibus, hospitTETus et incolis prefate civitatis nostre Corpona vocate ac rebus et bonis eorum contra premissas eorum libertates et prerogativas in locis predictorum tributorum aliquod tributum seu quamcumque solutionem tributáriam petére et erigere petique et erigi facere nusquam et nequa­q uam presumatis, nec sitis ausi modo aliquali gratie nostre sub obtentu. Presen tes quoque post earum lecturam reddi iubemus presentanti. Dátum Bude in dominica Letare anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo sexto, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quadragesimo nono, Romonorum vigesimo sexto, Bohemie sedecimo, imperii vero tertio. Országos Levéltár Dl. 44081.

Next

/
Thumbnails
Contents