5. Történeti segédtudományi alapismeretek II. Bp. 1963. LOK 137 p.

Borsa Iván: Irástan (Palaeographia)

in vitreo vase remaneret. Tunc quidam subdiaconus Agapitus nomine advenit magnopere postulans, ut sibi aliquantulum olei dare debu­isset. Vir autem d omin i, quia cuncta decreverat in terra tribuere, ut in caelo omnia reservaret, hoc ipsum parum quod remanserat olei iussit petenti dari; monachus verő, qui cellarium tenebat, audivit quidem iubentie verba, sed impleri distulit. Cumque post paulolum, si id quod iusserat, dátum esset, inquireret, respondit monachus, se mini­mé dedisse, quia si illum ei tribuerit, omnino nihil fratribus remane­ret. Tunc iratus aliis praecipit, ut hoc ipsum vas vitreum, in quo parum olei remansisse videbatur, per fenestram proiecerint, ne in cellám aliquid per inoboedienciam remanerit; factumque est. £ub fenestra autem eadém ingens praecipitium patebat saxorum, molibus aspersum proiectum. Itaque vas vitreum venit in saxls, sed sic mansit incolome ac si proiectum minimé fuisset, ita ut neque frangi, neque oleum effundi potuisset. Quod vir d omin i praecepit levari atque ut erat integrum petenti tribui. Tunc collectis fratribus inoboentem monachum de infidilitate sua et superbia coram omnibus increpavit. Steffens: Lteinische Palaographie 3oa. tábla

Next

/
Thumbnails
Contents