7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.
Források - XXI. Csanád megyei követek utasítása az 1790-es országgyűlésre
3.k./Ut in sublimioribus dignitatibus constitutos, per quondam augustissimum Romanorum imperatorern Josephum Il.denominatos e praegestis officiis removeat; proque singulis officiis regia majestas quattuor individua proponat, et candidet, ex quibus status et ordines regni pro arbitrio unum eligere queant. 3.1./Ut ad omnia officia tam ecclesiastica, quam politica et cameralia non alii, quam nativi Hungari, cum amotione modernorum, ad mentem articulorum 13.1715. et 16.1741.admoveantur. 3.m./Ut nobiles armalistae pari cum donatariis jure ab omni taxatione immunes sint. /.../ 3.o./Ut universa, et singula Regni Hungáriáé Partiumque eidem adnexarum jura, libertates, praerogativas et consuetudines tam ipsa regia majestas sancte et inviolabiliter observet; perque omnes observari faciat. 3.p./Sacram regni coronam juxta veterem regni consuetudinem, legesque patrias per certas ad hoc delectas personas saeculares in hoc regno, nominanter vero in metropoli civitate Budensi conservabit, nec eandem ullo sub praetextu,aut colore e regno auferri faciet. 3.q./Hactenus recuperata, et expost, Deo adjuvante, recuperanda quaevis hujus regni Partiumque adnexarum partes et tenuta, ad mentem etiam juramentalis formuláé, praenotato regno et eidem adnexis Partibus m.mc, pro tunc reincorporatis declarentur. /.../ 3.s./Transilvania, Gallicia, et Lodomeria ad hcc regnum ab olim spectantia et jure eodem tenta, ac occupata, quam et comi-