7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.

Források - XVII. Plank Katalin pesti polgárasszony hagyatéka, 1814.

VI-o. morbo in dies ingravescente dispositio illius sub Nro 8~o sana mente facta praesumi haud possit. Verum in cassum se fatigant recurrentes, in conquirendis ad manutenendum iniquum suum petitum argumentis, nam cuncta haec 2/ allata momenta non sunt tanti/ ut inactivitatem testamenti ini­que praeconceptam manutenere valeant, nam singula sequentibus ad amussim eliduntur; etquidem: I- o. substantiam paterno-, et II- o. materno-avitam testamentaria dispositione irreti­tam esse his probare conantur: a/ Quod communes genitores Jacobus, et Catharina Plank domum sub Nro l-o emptam, juxta attestatum sub Nro 3-0 penes fide­jussionem avi Josephi Plank comparaverint. b/ Quod sub Nro 2-o avia nostra Gertrudis Plank fundos suos im­mobiles in gremio civitatis hujus habitos pro 3500 florenls vendiderit, et hanc summám juxta, sub Nro 3-o t quattuor ejus proles in singulis 1000 florenis hereditaverint # c/ Quod juxta saepe attactum attestatum sub Nro 3-o f páter nos­ter Jacobus Plank dum duxisset 200 florenos, item alios 1000 florenos post mortem avi Josephi Plank, 400' florenos vero ti­tulo successionis collateralis ex defectu sororis acceperit, Testatrix autem mater nostra 1000 florenorum allaturam habu­erit. Juxta quae: Tota substantia paterno-avita 2600 florenos materno-avita 1000 florenos efficeret, seu aviticum in summa 3600 florenorum subsisteret.

Next

/
Thumbnails
Contents