7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. II. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 201 p.

Források - XXII. Vizsgálat az érdi birtokok állapotával kapcsolatban, 1755.

currenti vineam restituerit. Ad 15.Fatetur quod nonnullas domos meliores, non nullás vero de­teriores atque prius hospites obsederint. Ad l6.Nulli deserti fundi reperiuntur amplius in Érd. Ad 17.Refert, quod 150 metretas posonienses autumnalis ac toti­dem vernalis seminatura Érdiensis pro dominio inseminant. Ad lB.Fatetur, quod aliquándo 100 hoc anno tamen nonnisi 70 cur­rus foeni in duobus pratis Érdiensibus dominalibus utpote Benta Tőrét et alio Szentegyház Réth vocitatis procrean­tur: praeterea in insula quoque ad Érdiensem si aqua non inundatur, pratum circiter 20 currus foeni dominium perei­pere sólet. Ad 19.Nulla mola possidétur in Érd per dominium. Ad 20.Duae molae possidentur in Érd per rusticos, quarum quili­bet possessor singillative dominio duos aureos titulo arendae annue pendit. Ad 21.Quod ad molas Danubiales rusticorum, unam simplicem popi­nam ex crudis tegulis absque ullis stabulis aliam vero in praedio Diós cum ovili ex aequali matéria, non secus ad braxatorium quoque diversorium partim ex tegulis crudis, partim ex lapidibus ex duobus cubiculis et stabulo con­stans, dominus baro exstrui curavit, ad haec praeterea ul­timatim fassus est, et id quod in Érd horeum ex crudis te­gulis, lapide, lignoque solido exstrui dominus baro cura­verit. Ad 22.Laudat provisorem dominalem, quod tam pro parte dominali, quam pro parte sua industrius oeconomus est, quodve erga subditos etiam facilem et obvium se exhibet. /.../

Next

/
Thumbnails
Contents