7. Latin forrásszöveg olvasási és fordítási gyakorlatok. I. Szerk. Dóka Klára. Bp. 1988. ÚMKL 179 p.
Források - XIII. Részletek Csanád vármegye nemesi közgyűlésének jegyzőkönyvéből, 1740.
Cujus petitioné exaudita, et pro justa legitimaque adiaissa, nos easdem rationes debito modo, et ordine revidimus. In quibus cum perceptionem cum erogatione confrontandó nulla difficultas reperta sit, omnesque positiones necessariis documentis suffulcitae et praetensiones quae occurrebant, omnes per antelatum perceptorem nostrum dilucidatae et complanatae habeantur, nos eundem perceptorem nostrum de praemissis absolvendum esse duximus. Quemadmodum eundem ejusdem successores absolvimus et absolutos pronunciamus, narum nostratum vigore, et testimonio literarum, sigillo solum moderatoris authentici locumtenentis corroboratarum mediante. Dátum ex generáli congregatione nostra die 16 Decembris 1740, in possessione Füldeák celebrata. Determinatum est /ut/ generális perceptor oppido Makó factas occasione celebratae sedriae, et malefactorum revisionis per quinque dies durantis in intertentionem dominorum convocatorum et executoris justitiae expensas florenos 50, idest quinquaginta florenos bonificet. Determinatum est: ut dominus generális perceptor Paulus Fabri dominó Georgio Navoy inclyti hujusce comitatus moderátori expensas occasione celebrati concursus Földiakiensis pro prandio et aliis occurribilibus necessitatibus factasque aliunde sufficienter liquiditas florenos 20, idest florenos viginti bonificet . / . . . /