Lapok Pápa Történetéből, 2016 (1-6. szám)

2016 / 3. szám - Petrik Iván: Pápa város társult községeinek (Kéttornyúlak, Tapolcafő, Borsosgyőr) első írásos említései

eodem homine nostro ad faciem prefate possessionis Lyhirth in festo beati regis Ladislai et confessoris accedentes eandem convocatis commetaneis [et] vicinis iuxta veteres metas et antiquas reambulassent et reambulatam eisdem Bedur, Sebeuk et Iohanni nemine contradictore existente statuissent possidendam, tenendam et habendam. Mete autem eiusdem terre sicut per eosdem hominem vester et noster nobis extitit relatum sic distinguuntur, videlicet a parte occidentis in fine ville Igar et eiusdem Lyhirth sunt due mete terree, quarum una est in terra eiusdem Igar et alia in terra Lihyrth, deinde per quoddam virgultum transiens modicum directe ultra ipsum virgultum a parte orientis sunt due mete terree, abhinc procedendo directe ad partem orientalem similiter sunt mete antique, quarum una separat a terra Igar et alia de Lihirth, de hinc flectit se ad terram eiusdem Lyhirth ubi est vnus [lapis] pro meta positus, inde procedendo ad quandam villam Saul vocatam similiter sunt due metee, que separant terram Lyhirth a terra Igar. Item a parte eiusdem ville Saul in angulo unius prati sunt due mete terree. Item ultra aquam Anased wlgariter noncupatam a parte dicte ville Saul sunt due mete terree, que separant terram Lyhirth a terris predicte ville Saul, quarum metarum in una est dumus salicis. Deinde procedit ad partem meridionalem ad quoddam fossatum magnum in fine cuius sunt due mete terree, in quibus sunt dumi salicum, que separant a terris Tuel. Item in fine ipsius fossati a parte eiusdem ville Tuel adiacentis sunt due mete terree, a quibus girando ad partem meridionalem in alveo aque inter terras earundem Tuel et Lyhirth pervenit ad unum lapidem pro meta positum. Abhinc directe currit ad partem meridionalem ad quandam silvam wlgariter Chumbaerdey nuncupatam in eadem circa viam, per quam de Tuel itur in Tapulchafew vocatam est alius lapis pro meta positus. Item iuxta eandem viam a parte eiusdem ville Topulchafew sunt due mete terree, abhinc pervenitur ad quendam puteum, wlgariter kuthfeu dictum, iuxta quem a parte aquilonis sunt due mete terree, que separant terram Lihirt a terris Tuel, deinde vadit per dumum spinosum ad quendam dumum avellanarum pro meta signatum. Abhinc directe procedendo in eadem terra Lyhirth eundo protenditur ad eandem villam Topulchafew ad duas vias [...]'5 transivit per modum crucis circa quarum ex utraque parte sunt due mete terree, quarum [,..]15 16 separat terram Lihirth de Topulchafew et alia de Debres. Item abhinc eundo ad partem occidentalem per magnam viam per quam de villa Tuel itur in villam Igor iuxta quam a parte eiusdem [ville] Thopulchafew sunt due metee [sic!] terree. Deinde eundo similiter ad partem occidentalem pervenitur ad duas metas primitus nominatas in fine terrarum Igor et Lyhirth positas, et ibi terminatur, qui circa omnes binas metas antiquas et singulas lapidas supradictas singulas metas novas se dixerunt erexisse. Datum in festo sanctorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo sexto. 2. ”... circa viam per quam de Tuel itur in Tapulchafew vocatam...”, „...a Tévéiről Tapolcafőre vezető út mellett... Tapolcafő első említése. Fordítás: Legkiválóbb urunknak, Károly úrnak, Is­ten kegyelméből Magyarország jeles királyá­nak a veszprémi egyház káptalanja úgy kö­teles, mint elhivatott imákat az Úrban. Tud­játok meg, hogy fenségtek oklevelét kézhez vettük oly tisztelettel, ahogy illik, s amely a következőket tartalmazza. [Itt következik I. Károlynak Lihért birtok hatáijárását elrendelő, 15 Itt egy szó nem olvasható. 16 Itt egy szó nem olvasható. 1061

Next

/
Thumbnails
Contents