Lapok Pápa Történetéből, 1998

1998 / 5-6. szám - Reizner János: A Gróf Esterházy család pápai levéltárában őrzött céhlevelek

mendamus tenore praesentium significan­tes quibus expedit universis. Quod venien­tes nostri praesentiam circumspecti magistri sartores in oppido nostro Papa commoran­tes nobis exponere curaverunt, quomodo forent nonnulli sartores extranei et forenses, qui ipsum oppidum nostrum Papa ingredi ibidemque aliquantis per in hospici- is demorari, ac labores eius magistri exer­cere, tandemque pro libito eorum abire cons­uevissent, quod in ipsorum magistrorum sartorum in eodem oppido nostro commo­rantium praeiudicium et dampnum cederet manifestum, suplicantes nobis humiliter, quatenus ipsis de remedio providere, che- hamque liberam adinstar magistrorum sar­torum civitatis Albe Regalis eisdem con­cedere dignaremur. Unde nos accepta suplicatione eorun­dem magistrorum sartorum tanquam iusta et iuri consona, eisdem ex gratia nostra duximus annuendum, annuimusque per presentes: Quod ipsi magistri sartores adin­star et similitudinem magistrorum sartorum in dicta civitate Albensi commorantium cheham liberam habere et in eorum medio magistrum aut magistros cheharum eligere et constituere plenam habeant potestatis facultatem. Ut autem ab infestatione impe­dimentoque sartorum forensium divagorum pneservati habeantur, vobis castellanis castri nostri Papa, necnon iudicibus et iu- ratis in dicto oppido nostro Papa pro tem­pore constituendis et nunc constitutis serie praesentium committimus et mandamus, quatenus a modo deinceps omnes et singu­los sartores forenses extraneos et divagos, qui in ipso oppido nostro Papa cohabita- tores sessionati, aut homines censuales non existerent, labores eisdem magistris exer­cere nullo modo permittetis, eosdemque a talibus laboribus per omnia gravamina o- portuna cohibere et arcere debeatis et te­neamini. Secus non facturi, praesentibus per­lectis exhibenti restitutis. Datum in castro nostro Somoghwar, in die parascheven4' anno domini Millesimo • • ■ • 48 quingentesimo tricesimo octavo. 47 48 47 nagypéntek 48 1538. április 19. Ad propriam commissionem dni capi- tanei generalis ............ V altentinus [Therek de Ennyngh] (L. S.)4y XI. 1628. július 16-án, Pápán gróf Esterházy Miklós nádor a pápai szabó céhnek 29 magyar ariculusból álló szabadalmi levelét megerősíti. Hártyán. Nos Comes Nicolaus Esterhasi de Ga- lanta perpetuus de Frakno, Regni Hungá­riáé palatinus et iudex Cumanorum, Comi­tatuum Soproniensis Zoliensis et de Beregh supremus comes, nec non sacratissimi principis et domini domini Ferdinandi se­cundi, Dei gratia electi romanorum impera­toris semper augusti, ac Germaniae, Hungá­riáé, Bohemiae etc. regis, archiducis Austriae, ducis Burgundiáé etc. intimus consiliarius et per Hungáriám locumtenens memoriae com­mendamus tenore praesentium, significantes quibus expedit universis. Quod prudentes ac circumspecti Emericus Hencz, et Thomas Zabo cehae seu contubernii sartorum in op­pido nostro Papensi, Comitatusque Vespre- miensi existenti commorantes in suis prop­riis ac reliquorum magistrorum sartorum dicti oppidi nostri Papensis nostram perso­naliter venientes in praesentiam, exhibuerunt et praesentaverunt coram nobis quosdam articulos, constitutiones et ordinationes, cer­tas normas in dicto contubernio seu ceha honeste viventes in se se declarantes hunga- rico idiomatae conscriptas, petentes nos de­bita cum subiectione et humillima instantia, ut eosdem articulos, constitutiones et ordi­nationes, normasque et modum honeste vi­vendi in iisdem articulis contentas pro ipsis et successoribus ac pro consequens con­tubernio ipsorum in dicto oppido nostro Pa­pensi constituto perpetuo valituras admit­tere, confirmare, ratificare, acceptare et ap­probare gratiose dignaremur. 49 Újabb regesztája: Bessenyei, 1994. 158. p. 113

Next

/
Thumbnails
Contents