Kredics László-Solymosi László: A veszprémi püspökség 1524. évi urbáriuma - Urbárium episcopatus vesprimiensis anno MDXXIV. Fontes Minores ad Históriám Hungáriáé Spectantes. (Budapest 1993. Új Történelmi tár 4.)

127r tamen est in arbitrio domini reverendissimi. Item de omni­bus rebus noviter procreatis, videlicet de vino, frugibus et blado dántur tantum pure decime et non none de singulis iobagionibus domini reverendissimi integris sessionibus in­habitantibus ita tamen, quod pro singulis capetiis decimali­bus dant metretam mediam seminis illius, que terra germi­navit et alteram mediam metretam avenam aut ordeum more ab antiquo solito et hoc cedit 1 domino reverendissimo, de vino similiter decimam, ut constitutum est. Item inquilini et extranei, quorum terre arabiles in territorio et vinee in promonthorio domini reverendissimi existunt, dant decimas et nonas de omnibus rebus, que terra producit. In stramini­bus similiter et de vineis decime dantur domino reverendissi­mo, none autem officiali, muneralia de istis nichil dant. Item muneralia de singulis integris sessionibus iobagioni­bus domini reverendissimi per singulum annum integrum dant pullum unum et panem similiter unum, hoc tamen interest, quod in festő beati Laurentii martiris medietas iobagionum integrarum sessionum dat pullum 1, altéra me­dietas panem similiter 1, eodem modo etiam in festő nativi­tatis Domini. Item in festő resurrectionis Domini de singulis integris sessionibus dant ova 2 et circulum 1. Item in vinde­miis singuli tam iobagiones domini reverendissimi, quam etiam alii, qui habent vineas in promonthorio domini reve­rendissimi, muneralia dant pullum unum et panem similiter unum et ista cedunt officiali aut ipsi, qui tunc erit decimator. Item iobagiones domini reverendissimi colentes seu inhabi­tantes mediam sessionem duo invicem conputando, dant muneralia quemadmodum inhabitatores unius integre ses­sionis. Item census et muneralia debent exigi per iudicem et iuratos, dum tempus fuerit et pro ipsorum servitiis ab anti­qua consuetudine census et munerale unius integre sessionis eisdem provenire debentur, reliqui - ut dictum est - officiali. Item dominus reverendissimus habét decimas in pro­monthorio istarum septem™ possessionum, videlicet Thy­nye, Thorbagh, Zomor, Chobazombathya, Saras adiuncto 1 A szó után törölve: officiali. m A szó a sor fölé írva, betoldva.

Next

/
Thumbnails
Contents