Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
alias enim acquisiciones nec super factis possessionarijs nee alys noeumentorum generibus contra ipsos haberet, aliquales, ymo faeta ipsa diuisione ab omni motu, sue litis, eosdem, Paulum banum et Andreám fratrem suum, vsque modo moueri valentis, perpetuo pacificos committeret et quietos. Quo audito ydern Paulus banus et Andreas fráter suus terciam partém de omnibus premissis possessionibus et silua supradicta excepta predicta possessione fúllak quam apud Mychaelem filium Nicolai de seeundo (?) Mychaele generacionem ipsorum esse affirmarunt, extra dare ipsi magistro Johanni, dicto Botus, assumpserunt, postulantes terminos debitos ad ipsam diuisionem faciendam, per nos sibi assignari, vnde nos auditis huiusmodi eonsentaneis proposieionibus parcium, vnacum Baronibus et nobilibus regni nobiscum tribunal iudiciale sedentibus decreuimus iudicio, quod primo omnium magister Gallus filius pertoldy vei Gebech si ipse defuerit, homo domini regis, presente testimonio honorabilis Capituli Quinqueecclesiensis quos partes in communi adduccere assumpserunt in Octauis Penthecostes nunc venturis ad facies dictarum possessionum Okch Gyog et veytich vocatarum in Comitatu Symigiensi existencium presentibus partibus vei legittimis procuratoribus earumden accedat et easdem vniuersorum vicinorum et commetaneorum earum ligittimis conuocacionibus factis, per veteres et antiquas metas reambulet, reambulatasque dominum preoculis habendo in trés diuidat partes coequales, quarum vnam partém ipsi Paulo quondam bano, secundam Andree fratri suo et eciam magistro Johanni dicto Botus vt sors sortita fuerit, cum omnibus suis vtilitatibus sine preiudicio iuris alieni statuat perpetuo possidere et demum Mychael de Jara, vei Paulus de Chalya si ipse defuerit homo regius presente testimonio Capituli ecclesie Chanadiensis in Octauis natiuitatis beati Johannis baptiste nunc affuturis, in superficie prememoratarum possessionum Cheney Bachy, Sarad Rekathoufeu, in Comitatu Tymisiensi et quarto die post ipsas Octauas natiuitatis beati Johannis baptiste proxime sequcnti in facie possessionis Seruusdey nomi-