Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
de visontha ad manus nostras Regias deuolutis, nunc apud manus Nobilis domine relicte et successorum condam Bartholomei de Rwzka habitis residentibus, Salutem et gráciám, Quia nos certis ex causis animum nostrum mouentibus, quandam possessionem successorum antedicti condam Bartholomei Tobyd vocatam, nunc apud manus fidelis nostri Magnifici Stephani de Rozgon Comitis nostri Tliemessiensis nomine nostro Regio loco dictarum possessionum Gyewrke Jaan et Beky habitam cum suis pertinencijs prefate domine et superstitibus sepedicti condam Bartholomei remitti, easdem vero possessiones Gyewrke Jaan et Beky per Sebastianum de Deegh ante nostre familiarem pro nostra rursus et iterum commisimus et harum serie committimus occupare maiestate, Igitur fidelitati vestre et cuilibet vestrum firmiter precipiendo mandamus, quatenus, amodo imposterum prefato Sebasthiano et nemini alteri in omnibus licitis et consuetis obedire et debitam obedienciam et reuerenciam exhibere, vniuersosque prouentus sibi tamdiu quousque aliud superinde a nostra habueritis in mandatis maiestate, ministrare debeatis, Et aliud facere non ausuri in premissis, presentes perlectas reddi iubemus presentanti, Dátum Posonij Sabbato proximo ante festum beate Dorothee virginis, Anno domini Millesimo CCCC Ü Tricesimo, Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. Quadragesimo tercio Romanorum vicesimo et Bohemie decimo. (A szepesi káptalan 1430. évi átiratából a budai kamarai levéltárban, NRA. 576. csomag, 12. szám.)