Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)
predictarum aliarum literarum nostrarum donacionalium superinde emanatarum in perpetuum contulissemus, Nolentesque vt tot et tanta ipsius Johannis de Gara attollenda seruiciorum merita, atque copiose et multiplices expense, ac sumptus, quos et quas Idem Johannes de Grara, in exhibicione talismodi suorum seruiciorum pro nobis et sacra ipsius regni nostri Hungarie Corona et vberima vtilitate fecisset pertulisset et exhibuisset, ab ipso, sine fructu et condigna remuneracione euanescerent, eisdem Johanni de Gí-ara, ac domine consorti eiusdem, ipsorumque heredibus, sexus masculini prenotatis, verbo nostro regio promisissemus, Quod si et in quantum casu accidente, in quo dubius litis euentus sólet, plerumque contingere, prefati Johannes de Grara et domina Heduigis eius consors, ipsorumue heredes pretaxati virtute prenarrate nostre donacionis, predicta Jura possessionaria prelibati Michaelis fily Stephani pro se ipsis módis quibuscunque reobtinere non possent, extunc, Nos quasdam possessiones nostras regales, Twrd Bosar, Monostor, et Swgya in Themesyensi, necnon Zaad et Yaradya vocatas in Orodicnsi Comitatibus habitas similiter cum omnibus earundem vtilitatibus sepefatis Johanni de Gara et domine Heduigi conthorali sue heredibusque eorum supradictis in satisfaccionem et recompensam predictorum seruiciorum ipsius Johannis pro quindecim milibus et quadringentis florenis puri auri boni et Justi ponderis disposuissemus, pignori obligandas, annuentes et decernentes vt ipsi Johannes de Gara ac domina consors sua, aut eorum heredes pretacti, ipso casu eueniente, quindecimo die finalis decisionis, ipsius cause in qua premissa Jura possessionaria prefati Michaelis filij Stephani ob premissam infidelitatis notam, aut expost, videlicet post decessum eiusdem, per defectum seminis ipsius, aut alijs quibuscunque módis racionibus et causis reobtinere non possent, aut ab ipsis abiudicarentur, putando, easdem possessiones nostras regales, eis vt premittitur Impignoratas, vigore ipsorum literarum nostrarum pro seipsis occupandi et dicto titulo pignoris tamdiu tenendi et possidendi haberent facultatrm, quo usque eedem