Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

inibi legitime conuocatis et presentibus accedendo intro­ducat prefatos Nicolaum Woyuodam et Georgium Comitem in dominium prefate directe medietatis dicte possessionis Thamashyda et tributi in eodem exigi consueti statuatque eandem et idem. eisdem cum omnibus suis vtilitatibus. premisso pignoris Titulo ipsis incumbenti possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint Euocet ipsos, contra eosdem Nicolaum Wayuodam et Georgium Comitem nostram in presenciam. ad terminum competentem racionem eontradiccionis eorundem reddituros Et postliec ipsius possessionarie introduccionis et statu­cionis seriem cum nominibus contradictorum et Euocatorum si qui fuerint. terminoque assignato nobis fideliter rescri­batis. Presentes autem Sigillo nostro maiori quo vt Rex Hungarie vtimur fecimus eonsignari. Dátum Bude octauo die festi Epiphaniarum domini Anno eiusdem Millesimo Quadringentesimo vigesimo primo, Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. Tricesimo quarto, Romanorum vero vndecimo. Nos igitur mandatis regijs humiliter obedientes vt tenemur vnacum Benedicto filio Elie de Ewsij homine regio predicto nostrum hominem videlicet Petrum Chori dicte ecclesie nostre Clericum ad predictam statucionem faciendam nostro pro testimonio misimus fidedignum, Qui demum exinde ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, Quod Idem homo regius dicto testimonio nostro presente die dominico proximo ante festum fabiani et Sebastiani martirum proxime preteritum ad faciem prediete posses­sionis Thamashyda vocate vicinis et commetaneis suis vniuersis inibi legitime conuocatis et presentibus accedendo indroduxissent prefatum Nicolaum Wayuodam et Georgium Comitem in dominium prefate directe medietatis dicte possessionis Thamashyda et tributi in eadem exigi con­sueti statuissetque eandem et Idem eisdem premisso pi­gnoris Titulo ipsis incumbenti possidendam nullo contra­dictore apparente tam in facie dicti medietatis et tributi quam nostri in presencia legitimis diebus et horis expe­ctando, In cuius rei memóriám et testimonium presentes literas nostras emanari faciemus (így), pendentisque Sigilli

Next

/
Thumbnails
Contents