Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

tangeret negocium quorum onera et grauamina si in infra­scriptis persistere nollent consimiliter in se assummendo coram nobis constituti confessi sunt eomodo, Quod licet inter ipsos litis et controuersionis matéria Super eo, quod fluuius Borsa de antiquo et vero suo cursu seu meatu exiens, per alium cursum in Chorbatenfoka*) vocato decurrendo versus dictam posssessionem Gerthyanus per aliqua tem­póra fluxisset mota et exorta In Curiaque regia in presen­cia dicti palatini tractata et ventilata extitisset, Tamen ipsi composicione et ordinacione nonnullorum proborum virorum se partes inter easdem interponencium ad talem pacis deuenissent vnionem, ymmo se deuenisse retulerunt coram nobis, qnod ipse andreas filius andre annuisset et annuit coram nobis, vt dictus magister Stephanus prefatum fiuuium Borsa in dictum suum verum et antiquum mea­tum recipere et reflectere possit atque valeat, Ipseque eciam partes super omnibus factis potenciarijs ac Judicio­rum aliorumque grauaminum generibus contra se se, facto in eodem factis accumulatis et acquisitis se mutuo personali­ter aliosque eorum fratres et filios vt premittitur in eorum grauamina assummendo quitos dimiserunt et expeclitos, literasque super eisdem factis potenciarijs seu Judicijs cassas friuolas et viribus earum carituras ac exhibitoribus earum nocituras relinquentes Tali obligamine interposito, quod si qua parcium predictam pacem seu concordiam in successu temporum infringere retractare seu violare attemptaret, extunc talis pars contra aliam in quinqua­ginta Marcis denariorum conuinceretur et conuinci de­beret eo facto, ad quod predicte partes se personaliter alios vero absentes ad eorum grauamina vt prefertur in se assummentes sponte obligarunt coram nobis Harum nostrarum testimonio mediante, Dátum die dominico proximo post festum sancte dorothee virginis et martiris Anno domini Millesimo Quadringentesimo vicesimo. (Eredetije papíron a Kállay-család levéltárában. Muzeumi folyó­szám 88. Saec. XV. K. II. Hátán pecsét maradéka.) *) Egy másik példányban Chorbateufoka.

Next

/
Thumbnails
Contents