Ortvay Tivadar–Pesty Frigyes: Oklevelek Temesvármegye és Temesvárváros történetéhez. I. 1183–1430. (Pozsony, 1896. Temesvármegye és Temesvár város története. 4.)

348. 1418. Buda junius 8. Nos Sigismundus dei gracia romanorum rex damus pro memória, Quod causam quam Jacobus Andreas et Nicolaus fily Andree de Gyarthanus contra Stephanum filium petri de remethe pro quo Andreas de Maysa cum procuratorijs literis Capituli ecclesie Orodiensis comparuit Juxta continenciam literarum nostrarum procurator Super factis in quibusdam literis Capituli ecclesie Tytulensis Euocatorijs contentis in Octauis festi beati Georgy mar­tiris mouere habebat nostra speciali in presencia Quia Blasius de Muron prefatos Jacobum et Nicolaum (törlések miatt olvashatlan) in exercitu nostro in regno nostro Bozne periclitatus fore asserebat, pro eo ad octauas festi beati Jacobi nunc venturi similiter nostram specialem in presenciam duximus prorogandam, Presentes autem propter absenciam venerabilis patris domini Eberhardi Episcopi ecclesie Zagrabiensis aule nostre Cancellary et Sigillorum nostrorum erga ipsum habitorum Sigillo eiusdem fecimus consignari. Dátum Bude tricesimo quarto die termini preno­tati Anno domini M° CCCC° decimo octauo. Kivül: pro Stephano filio Petri de Remethe contra Jacobum Andreám et Nicolaum filios Andree de Gyarthanus ad octauas festi beati Jacobi apostoli nostram specialem in presenciam prorogatoria. (Eredetije papiron a Kállay-család ltárában. Pecsét nyomával.) 349. 1418. Temesvár augustus 16. Nos magister Petrus filius Nicolai de Derechke vice­comes et Judices Nobilium Comitatus Themesiensis Memorie commendamus, Quod magister Stephanus filius petri de Remethe Juxta tenorcm quarumdam literarum suarum obligatoriarum magistro demetrio filio dan de Dobaz feria tercia proxima post festum assumpeionis

Next

/
Thumbnails
Contents